Quantum redactiones paginae "Iosephus Schumpeter" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 41:
His temporibus epistularum commercium fecit cum [[Ioannes Meginhardus Keynes|Iohanne Meginhardo Keynes]]. Quo colloquio epistulari incitatus est, ut symbolam "The Instability of Capitalism" inscriptam apud ''Economic Journal'', acta a Keynesio temperata, anno [[1928]] ederet. Qua in symbola primum, ut videtur (McCraw 2007: 528), technico termino "innovationis" usus est.
 
[[Fasciculus:Harvard yard winter 2009j.JPG|thumb|Area Harvardiana hieme visa]]
=== Oeconomicus Americanus ===
Annis 1927-1928 et 1930 Schumpeter apud [[Universitas Harvardiana|Universitatem Harvardianam]] hospes professor visitavit. Quibus commorationibus factum est, ut utraque pars fidem utrique invicem tribueret. Itaque anno 1932 Schumpeter se munere apud Bononiensem Universitatem abdicavit, in CFA profecturus. Apud Harvardianam professor creatus mox in circulum venit oeconomicorum, inter quos erant tres [[Praemium Nobelianum|Nobelistae]] futuri ([[Paulus Samuelson]], [[Basilius Leontief]], [[James Tobin]]) atque abnormes cogitatores sicut [[Paulus Sweezy]], [[Nicholas Georgescu-Roegen]], [[Ioannes Kenneth Galbraith|Iohannes Kenneth Galbraith]]. Anno 1934 liber ille de evolutione oeconomica disserens in Anglicum sermonem conversus, brevius redditus ac passim emendatus e prelo Harvardiano exiit.
Line 47 ⟶ 46:
Eodem tempore in animo habebat novos de [[oeconomia monetaria]] ac [[fluctuatio oeconomica|fluctuationibus oeconomicis]] libros scribere, sed parum proficiebat. Cur? Fortasse quod Schumpeter annis 1930 voluit plus quam antea mathematica inniti. Iam anno 1930 una cum [[Irving Fisher]], [[Ragnar Antonius Kittil Frisch|Ragnar Frisch]], inventore vocabuli "[[oeconometria]]e", et quattuordecim aliis oeconomicis et statisticis oeconometricam societatem (''Econometric Society'') instituerat, cui etiam exeuntibus annis 1930 praefuit. Saepe quidem dicitur Schumpeterum idcirco parum profecisse, quod in mathematica non esset satis bene versatus. Utcumque est, infitiandum non est illius temporis instrumenta mathematica parum adaequata fuisse describendis actionibus non deterministicis, ad quas intentus Schumpeter erat moliens causas cognoscere evolutionis oeconomicae. Etiam aemulatione quadam ne libros perficeret impediebatur. Keynes enim, quem sui aemulum animo effinxit Schumpeter, iam anno 1930 librum de pecunia tractantem (''A Treatise on Money'') ediderat, et anno 1936 alterum edidit librum de occupatione operaria, faenore ac pecunia disserentem (''The General Theory of Employment, Interest and Money''). Quibus libris fundamenta macro-oeconomica sunt posita, quae interdum [[Placita Keynesiana|Keynesianismi]] nomine nuncupantur. Timebat enim Schumpeter, ne de renovatoris solio ab aemulo removeretur.
 
[[Fasciculus:Harvard yard winter 2009j.JPG|thumb|upright=2|Area Harvardiana hieme visa]]
Etiam solitudo matris et uxoris mortuarum pigritiam quandam ad opera navanda fecisse videtur. Sed anno 1937 Schumpeter tertiam duxit uxorem: Elizabeth Boody apud Harvardianam anno 1934 doctorata de commercio externo Angliae disseruerat partim Schumpetero duce et magistro usa. Elizabeth etiam studia ad industriam [[Iaponia|Iaponicam]] conferebat. Tandem anno 1939 ''Business Cycles. A Theoretical, Historical, and Statistical Analysis of the Capitalist Process'' ('Cycli negotiales. Processus capitalisticus theoretice, historice ac statistice explicatus') duobus voluminibus e prelo exiit. Qui liber plus quam 1000 paginas continens accuratius cyclicarum mutationum causas exponit varias provincias negotiales multarum civitatum pertractans. Eodem libro etiam ortum inspexit trium novarum institutionum (sive "innovationum"): [[fabrica]]e, complexionis mercatoriae, nummarii systematis moderni. Hic liber parum placuit oeconomicis mathematicae peritis. Fuerunt etiam, qui libro vitio verterunt, quod rem publicam consulendi rationes aeque certas ac Keynes non suaderet.
 
Linea 146:
[[Categoria:Professores Universitatis Czernovicensis]]
[[Categoria:Professores Universitatis Bonnensis]]
[[Categoria:Professores Universitatis Harvardianae]]
[[Categoria:Incolae Bucovinae]]
[[Categoria:Eruditi Austriae]]