Quantum redactiones paginae "Leo Daudet" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
Hic vero non solum litterarum in studio versatus est sed etiam in rebus civilibus. Nam plerisque disputationibus vel concertationibus atque pugnis quae illo tempore de re publica saepe acerrimae factae sunt se vehementer dedidit, quarum e numero prima fuit de Alfredi Dreyfus causa et controversia, in qua praepositi remoti ob perduellionis Iudaei defensoribus occurrit praecipue scriptis quibusdam in actis diurnis ac libellis, quia tum patriam cum Francicam armam offensam vellet defendere. Postea saepissime vituperavit Iudaeos ut proditores et feneratores, Germanos ut barbaram gentem hostem Franciae capitalem, civitatem popularem ut a pravo, improbo, inepto ignavoque concilio dominatum, quod minime patriae prodesse posset sed non posset quin officeret. Itaque is cum in factionem Caroli Maurras, quae nomen Action française habebat, concessisset, ad diurna eius conficienda sic ingenium contulit ut ipse eis praeesset permultos annos. Inde Caroli Maurras doctrinam secutus studiosissime regno restituendo fauebat, ideo quod neminem arbitrabat nisi eum qui natura liber a partibus est regem posse patriam tueri.
 
Omnia scilicet quae de rebus civilibus hic vir acerrimus immoderatiorque et sentiebat et defensabat nunc quidem minime eius memoriae ac nomini prosunt praecipueque odium Iudaeorum quamvis tunc frequentissimum ; attamen neque odio isto is caecus effectus est quippe qui dignitatem quorumdam Iudaeorum videre posset, neque fuit implacabile cum anno 1929 in [[Paris vécu]] profiteretur : ''ab odio Iudaeorum autem iamdudum aversus, ego a me ipso progrediente ad Israel animo adsequendum rationemque morum ac perseverantiae potius inclinatus sum quam ad eum exsecrandum.''<ref>"En ce qui concerne l'antisémitisme, il y a belle lurette que je m'en suis détaché [...] et que le développement de mon être intérieur m'a plutôt porté à essayer de comprendre Israël, et la raison de ses coutumes et de leur persistance, qu'à le maudire."</ref> Iam vero ut ait Mauricius Martin du gard Leo Daudet scriptor magnus fuit; scripta enim nobis reliquit seu commentaria seu historiae ubi exstat quasi mundum totum et imagines permultorum hominum temporis illius quasi semper vivorum verbis copiosis et fervidis expressas. NamqueQuae sunt imprimis ''De memoriis hominum litteratorum, civilium, artificium et medicorum'' libri sex et ''De Lutetia''