Quantum redactiones paginae "Leo Daudet" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
'''Leo Daudet''', natus [[Lutetia]]e die [[16 Novembris]] [[1867]] ac mortuus [[Glanum|Glani]] die [[30 Iunii]] [[1942]], fuit [[scriptor]] et vir publicus extremae dextrae [[Francia|Francicus]]. Mythistoriarum scriptoris Alphonsi Daudet filius erat.
 
Hic vero non solum litterarum in studio versatus est sed etiam in rebus civilibus. Nam plerisque disputationibus vel concertationibus atque pugnis quae illo tempore de re publica saepe acerrimae factae sunt se vehementer dedidit, quarum e numero prima fuit de Alfredi Dreyfus causa et controversia, in qua praepositi remoti ob perduellionis Iudaei defensoribus occurrit praecipue scriptis quibusdam in actis diurnis ac libellis, quia tum patriam cum Francicam armam offensam vellet defendere. Postea saepissime uituperavitvituperavit Iudaeos ut proditores et feneratores, Germanos ut barbaram gentem hostem Franciae capitalem, ciuitatemcivitatem popularem ut a pravo, improbo, inepto ignavoque concilio dominatum, quod minime patriae prodesse posset sed non posset quin officeret. Itaque is cum in factionem Caroli Maurras, quae nomen Action française habebat, concessisset, ad diurna eius conficienda sic ingenium contulit ut ipse eis praeesset permultos annos. Inde Caroli Maurras doctrinam secutus studiosissime regno restituendo fauebat, ideo quod neminem arbitrabat nisi eum qui natura liber a partibus est regem posse patriam tueri.
 
Omnia scilicet quae de rebus civilibus hic vir acerrimus immoderatiorque et sentiebat et defensabat nunc quidem minime eius memoriae ac nomini prosunt.