Quantum redactiones paginae "Leo Daudet" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
 
Hic uero non solum litterarum in studio uersatus est sed etiam in rebus ciuilibus. Nam plerisque disputationibus uel concertationibus atque pugnis quae illo tempore de re publica saepe acerrimae factae sunt se uehementer dedidit, quarum e numero prima fuit de Dreyfus causa et controuersia, in qua praepositi remoti ob perduellionis Iudaei defensoribus occurrit praecipue scriptis quibusdam in actis diurnis ac libellis, quia tum Patriam cum Gallicanam armam offensam vellet defendere. Postea saepissime uituperauit Iudaeos ut proditores et feneratores, Germanos ut barbaram gentem hostem Galliae capitalem, ciuitatem popularem ut a prauo, improbo, inepto ignauoque concilio dominatum, quod minime Patriae prodesse posset sed non posset quin officeret. Itaque is cum in factionem Caroli Maurras, quae nomen Action française habebat, concessisset, ad diurna eius conficienda sic ingenium contulit ut ipse eis praeesset permultos annos. Inde Caroli Maurras doctrinam secutus studiosissime regno restituendo fauebat, ideo quod neminem arbitrabat nisi eum qui natura liber a partibus est regem posse Patriam tueri.
Omnia scilicet quae de rebus ciuilibus hic uir acerrimus immoderatiorque et sentiebat et defensabat nunc quidem minime memoriae eius ac nomini prosunt.
 
 
[[Categoria:Nati 1867]]