Quantum redactiones paginae "Tassilo III" differant

3 412 octeti additi ,  11 years ago
commentationem auxi
m
(commentationem auxi)
[[Fasciculus:Meister der Pollinger Tafeln 002.jpg|thumb|right|Tassilo a tribus servis comitatus venatum equitat (Magister tabularum de Polling, [[1444]])]]
[[Fasciculus:Bayern um 788.png|thumb|right|Ducatus [[Bavaria]]e sub annum [[788]]]]
 
'''Tassilo III.''' (natus sub [[741]]; mortuus sub [[796]]) fuit ultimus [[dux]] [[Bavaria]]e e gente [[Agilolfingi|Agilolfingorum]] et consobrinus [[Carolus Magnus|Caroli Magni]].
 
== Vita ==
== Monasteria ab eo fundata ==
Filius [[Odilo (dux)|Odilonis]] ducis iam infans [[Pippinus III (maior domus)|Pippino]] rege [[Franci|Francorum]] probante anno [[748]] dux Bavariae factus est.
 
Tassilo auctoritatem suam rebus ecclesiasticis maxime interposuit sive consiliis synodorum (Aschheim 756?, Dingolfing 769/770 et 776/777?, Neuching 771) definiendis sive monasteriis fundandis (vide infra). [[Carantani]]s anno [[772]] sub potestatem suam redactis imperium in meridiem et orientem extendit.
 
Socii Baiuvariorum maximi momenti erant [[Langobardi]]. Anno [[768]]/[[769]] Tassilo societatem cum [[Desiderius (rex Langobardorum)|Desiderio]], rego Langobardum, et cum [[papa]] iniit. Anno [[772]] papa [[Hadrianus I]] filium Tassilonis ''Theodonem'' [[Roma]]e baptizavit. Idem Tassilo [[Liutperga]]m, filiam [[Desiderius (rex Langobardorum)|Desiderii]], in matrimonium duxerat. E societate cum Langobardis Tassiloni controverisa orta est cum [[Carolus Magnus|Carolo Magno]]. Langobardis anno [[774]] victis Tassilo socium potentissimum amiserat.
 
[[Annales regni Francorum]] referunt Tassilonem, qui ex anno [[757]] [[Franci]]s ''Heribanno''<ref>Cf. [http://www.zeno.org/Georges-1910/A/Heerbann?hl=heerbann Georges-1910]: ''heribannus - ad rem publicam defendendam populi universi convocatio''. - Convocatio omnium hominum liberorum ad bellum, quod a Carolo Magno institutum est.</ref> obligatum fuisset, anno 763 munus militiae recusavisse et ita sacramentum violavisse, qua de relatione autem viri docti huius temporis dubitant<ref>M. Becher, Eid und Herrschaft (Vorträge und Forschungen, Sonderbd. 39, 1993)</ref>.
 
 
Tassilo dux permanebat usque ad annum [[787]], quo a Carolo rationibus politicis (Tassilo novam societatem cum Langobardis et cooperationem cum [[Avari]]s ad Bavariam liberam conservandam appetebat) in locum clientis regradatus est. Anno [[788]] Tassilo [[Angulisamum|Angulisami]] ob crimina desertionis (anno 757) et societatis cum [[Avari]]s primo capitis damnatus, deinde condonatus et in monasterium relegatus est.
 
Caorolus Magnus, qui, ut integrationem Bavariae in regnum Francorum praesens confirmaret, duas hiemes ([[791]]–[[793]]) [[Ratisbona]]e, urbe vetere ducali Bavariae, agebat, comitem ''Geroldum'' Suebum, affinem suum, ducatui praefecit. Anno [[794]] Tassilo e monasterio in synodum [[Francofurtum ad Moenum|Francoforti]] habitum citatus est, ubi Tassiloni pro se ipso et stirpe sua litteris ducatu Bavariae in perpetuum renuntiandum fuit.
 
Neque annus, quo natus est, neque annus mortis neque monasterium, quo pulsus est, nota sunt. Eum die 11 Decembris e vita cessisse traditum est, quo die [[Cremifanum (abbatia)|Abbatia Cremifanensis]] in [[Austria Superior|Austria Superiore]] quotannis ''Diem fundatoris'' celebrat. Forsitan ultimos annos in [[Abatia Laureshamensis|Abbatia Laureshamensi]] monachus degebat, ubi in ecclesia nunc deleta epitaphium Tassilonis fuisse dicitur.
 
== Monasteria ab eo fundata ==
* 769: [[India (abbatia)]]
* 777: [[Cremifanum (abbatia)|Abbatia Cremifanensis]]
* inter 777-784: [[Monasterium Matseensis]]
* 782: [[Monasterium Chiemensis]]
* 788: [[Inferius monasterium Sanctae Mariae et Sancti Erhardi]]
 
== Notae ==
<references/>
 
== BibliographiaVide etiam ==
* [[Calix Tassilonis]]
* [[Psalterium Monspessulanum]]
 
== Bibliographia ==
* Kolmer, Lotharus; Rohr, Christianus (Ed.): ''Tassilo III. von Bayern''. Ratisbonae 2005, ISBN 3-79171-949-1.
* Matthias Becher: ''Ingelheim 788. Der Prozeß gegen Herzog Tassilo III. von Bayern''. In: Karl der Große in Ingelheim. Angulisami 1998, ISBN 3-00-003290-8, p. 60 ss. (Beiträge zur Ingelheimer Geschichte, vol. 43).
* Georgius Helwich: ''Antiquitates Laureshamensis seu Chronologica''. Francofurti ad Moenum 1631.
* Kolmer, Lotharus; Rohr,Kolmer / Christianus Rohr (Ed.): ''Tassilo III. von Bayern''. Ratisbonae 2005, ISBN 3-79171-949-1.
 
{{bio-stipula}}
 
[[Categoria:Duces Bavariae]]
14 123

recensiones