Quantum redactiones paginae "Ius canonicum" differant

22 octeti additi ,  11 years ago
m
est
m (bot addit: an, uk abdit: da, no mutat: he, ru, th)
m (est)
'''Ius canonicum''' corpus est corpus regularum legumque, quae disciplinam doctrinam gubernationemque Ecclesiarum Christianarum, praesertim [[Ecclesia Catholica|Catholicae]] et [[Ecclesiae Orthodoxae|Orthodoxarum]] necnon [[Ecclesia Anglicana|Communionis Anglicanae]], regunt. Primitiis ad res ecclesiasticas intestinas tantum, tempore procedente tamen ad alias res, etiam ad dogma et res terrestres, spectat. Fontes auctoritatum per aeva mutantur. Auctoritas [[papa]]e in [[Ecclesia Catholica]] gradatim auget.
 
Iuris canonici periti complures collectiones canonum conciliorum et decretales paparum per antiquitatem senescentem perque medium aevum incipientem compilaverunt, inter quos eminent praecipue [[Iohannes Scholasticus]] patriarcha Constantinopolitanus, cuius ''[[Synagoge canonum]]'' anno [[570]] vel circa ordine systematico graece digesta est, et [[Dionysius Exiguus]] Romanus, qui [[saeculum 6|saeculo 6]] incipiente canones graecorum conciliorum Latine vertit et in ordine chronologice digerit. Iohannes canones conciliorum tantum, sed Dionysius etiam decretales collegit. ''Collectio Dionysiana'' per longum tempus usa est nonnumquam revisa et aucta, ut cum [[Hadrianus I]] papa opus Dionysii amplificatum, quod ''[[Collectio Dionysio-Hadriana]]'' commune appellatur, petitum ad Carolum Imperatorem anno [[774]] mississet.
 
Saeculo septimo et sequentibus vigentibus clerici imprimis Hibernici [[libri poenitentiales|libros poenitentiales]] de satisfactione criminum, partim in ius canonicum receptos, composuerunt. Canones conciliorum Hispaniorum Gallicanorum saeculo septimo digesta sunt in ''[[Collectione Hispana]]'' magnopere usa in Hispania et Gallia. Hae omnes collectiones chronologico ordine disposita incommodae usu erat, quare complura opera systematice digesta orta sunt, praesertim in Gallia, quibus eminent ''[[Collectio Vetus Gallica]]'' anno [[600]] vel circa scripta et ''[[Collectio Dacheriana]]'' anno [[800]] vel circa compilata.
 
Reformatores ecclesiae medio [[saeculum 9|saeculo nono]] in monasterio [[Corbeia]] laborantes opera, quae ''[[Falsarias Pseudo-Isidorianas]]'' vocatur, falsas decretales paparum antiquissimorum necnon incorruptas decretales paparum recentiorum et canones conciliorum continentia finxerunt, ut ecclesiam et episcopos contra laicorum archiepiscoporumque temeritatem defenderent. Inter remedia erat facultas papam iudicialiter appellandi.
 
[[Burchardus Wormatiensis|Burchardus episcopus Wormatiensis]] collectionem amplam et late disseminatam, quae ''Decretum'' vocavit, in viginti libros systematice digessit.
98 335

recensiones