Quantum redactiones paginae "Annamaria Renger" differant

m
Automaton: addens Categoria:Mulieres; mutationes minores
m
m (Automaton: addens Categoria:Mulieres; mutationes minores)
'''Annamaria''' (Theod. ''Annemarie'') '''Renger''' (nata [[7 Octobris]] [[1919]] [[Lipsia]]e, mortua [[3 Martii]] [[2008]] oppido ''Oberwinter'' apud [[Rigomagus|Rigomagum]]) femina rebus politicis versata [[Germania]]e et sodalis [[SPD]] erat.
 
== Iuventus et munus ==
[[Berolinum|Berolini]] gymnasium frequentabat, sed anno [[1934]] tempore dictaturae [[NSDAP|Nazistae]] id relinquere coacta est, quod parentes eius sodales factionis socialis democraticae (SPD) fuerunt. Itaque Renger tirocinium editionis mercatoris fecit et ad usque finem [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum II]] hoc munere laboravit.
 
== Familia ==
Avi et parentes eius sodales SPD fuerunt. Ipse anno [[1938]] Ernesto Renger nupsit, qui [[1944]] in [[Francia]] miles cecidit. Filius eorum Rudolphus (natus 1938) anno [[1998]] mortuus est. Anno [[1965]] Alexandro Loncarevic nupsit, qui anno [[1973]] mortuus est.
 
== Cursus honorum ==
[[1 Octobris]] [[1945]] secretaria privata [[Curtius Schumacher|Curtii Schumacher]] tum praesidis SPD facta est. Anno [[1953]] primo legata [[Dieta Foederalis Germaniae|Dietae Foederalis Germaniae]] electa est et ad annum [[1990]] mansit. [[13 Decembris]] [[1972]] prima femina praeses Dietae Foederalis electa est, quod SPD tum plurimos legatos in parlamentum misit. Anno [[1976]] - [[CDU]]/[[CSU]] fractio iterum maxima erat - praeses vicaria Dietae electa est et ad annum [[1990]] mansit.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.hdg.de/lemo/html/biografien/RengerAnnemarie/index.html Curriculum vitae in pagina Musei Germanici Historici (lingua Theodisca)]
 
{{Praesides Dietae Foederalis Germaniae}}
 
{{DEFAULTSORT:Renger, Annamaria}}
 
[[Categoria:Nati 1919]]
[[Categoria:Legati Dietae Foederalis Germaniae]]
[[Categoria:Praesides Dietae Foederalis Germaniae]]
[[Categoria:Mortui 2008]]
[[Categoria:Mulieres]]
 
[[de:Annemarie Renger]]
201 868

recensiones