Quantum redactiones paginae "Britannia Maior" differant

Content deleted Content added
m circa anno--->circa annum
Linea 31:
==Situs et descriptio==
[[Plinius maior]], geographus [[lingua Latina|Latinus]] [[saeculum 1|saeculi primi p.C.n.]], sic insulae situm definit:
{{Citatio|Ex adverso . . . Britannia insula, clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, [[Germania]]e, [[Gallia]]e, [[Hispania]]e (multo maximis [[Europa]]e partibus) magno intervallo adversa. [[Albion]] ipsi nomen fuit, cum [[Insulae Britannicae|Britanniae]] vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. Haec abest a [[Gesoriacum|Gesoriaco]] [[Morini|Morinorum]] gentis litore proximo traiectu [[50 (numerus)|L]] [[Mille passuum|M]]. Circuitu patere '''XXXXVIII''' LXXV M<ref>48 x 75 [[milia passuum]], i.e. 3600 milia passuum (5760 chiliometrorum).</ref> [[Pytheas]] et [[Isidorus]] tradunt, triginta prope iam annis notitiam eius Romanis armis non ultra vicinitatem silvae [[Caledonia]]e propagantibus. [[Agrippa]] longitudinem [[800 (numerus)|DCCC]] esse, latitudinem [[300 (numerus)|CCC]] credit, eandem [[Hibernia]]e, sed longitudinem [[200 (numerus)|CC]] minorem.|{{PnhPlinNHCit|lib=4|cap=102|link=true}} 4.102}}
[[Gildas]], monachus Britannicus [[saeculum 6|saeculi VI]], amoenitatem insulae Britanniae sic describit:
{{citatio|Brittannia insula . . . duorum ostiis nobilium fluminum [[Tamesis]] ac [[Sabrina]]e ueluti brachiis, per quae olim transmarinae deliciae ratibus uehebantur, aliorumque minorum meliorata, bis denis bisque quaternis ciuitatibus ac nonnullis castellis, murorum turrium serratarum portarum domorum, quarum culmina minaci proceritate porrecta in edito forti compage pangebantur, molitionibus non improbabiliter instructis decorata; campis late pansis collibusque amoeno situ locatis, praepollenti culturae aptis, montibus alternandis animalium pastibus maxime conuenientibus, quorum diuersorum colorum flores humanis gressibus pulsati non indecentem ceu picturam eisdem imprimebant, electa ueluti sponsa monilibus diuersis ornata, fontibus lucidis crebris undis niueas ueluti glareas pellentibus, pernitidisque riuis leni murmure serpentibus ipsorumque in ripis accubantibus suauis soporis pignus praetendentibus, et lacubus frigidum aquae torrentem uiuae exundantibus irrigua.|Gildas|[[De excidio Britonum]] ''3}}