Quantum redactiones paginae "Radiophonia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''Radiophonia''' est [[technologia]] qua licet nuntiationes, in primis [[homo|hominum]] voces, per undas radiophonicas transferre. Radiis electromagneticiis modo proprio mutandis, ceu amplitudine sive numero oscillationum, indicia portari possunt. Cum [[undae radiophonicae]] conductorium accesserunt, campis oscillantibus incitantur in conductorio fluentum alternum, quod observari potest atque converti in sonum sive notitias alias.
 
== Undae Audiendae ==
===Unda media===
Emissiones radiophonicae unda media vocantur quae per spectrum electromagneticum intra frequentias 535 usque ad 1705 chilohertziorum emittuntur. Haec frequentiarum series etiam AM vocatur, quia technologia modulationis amplitudinis adhibetur ad emissiones mittendas et accipiendas. Nocte quam interdie emissiones intra undam mediam ulterius transgredi possunt, quod interdie per undam terrestrem sed nocte per caelestem currunt.