Quantum redactiones paginae "Cena regum Persarum" differant

Content deleted Content added
m Adnectavi
Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
{{L}}
'''Cena regum Persarum''' seu '''Cena regia''', ita a scriptoribus Graecis et Romanis appellata ([[Graece]] {{Polytonic|τὸ βασιλέως δεῖπνον}}), fuit collectio et distributio diurnaria ciborum ad mensas regis aulaeque regalis [[Imperium Persarum|Persicae]] destinatorum; ibi enim cenabant quotidie quindecim fere milia hominum, pretio 400 [[talentum|talentorum]] argenteorum.<ref>[[Dinon Colophonius]], ''[[Persica (Dinon)|Persica]]'' 690 F 24 et [[Ctesias]], ''[[Persica (Ctesias)|Persica]]'' 688 F 39 {{apud Ath}} 146 c-d; cf. [[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Historiae]]'' 7.119</ref> Rex interdum amicis particularibus fercula misit, interdum ad mensam regiam invitavit.<ref>''[[Epitome Deipnosophistarum]]'' 48d-f; [[Thrasymachus Chalcedonius]], ''Prooemia'' {{apud Ath}} 416a</ref> Systema cenae regiae a nonnullis auctoribus antiquis descripta erat, inter quos [[Ctesias|Ctesia]].<ref>Ctesias, ''Persica'' in ''[[Epitome Deipnosophistarum]]'' 67a citatus</ref> Tabula quantitatis ciborum per diem congessorum a [[Polyaenus|Polyaeno]] in libro cuius titulus est ''[[Strategemata (Polyaenus)|Strategemata]]'' etiam hodie servatur, cum qua comparare possumus res varias in [[Tabulae Persepolitanae|tabulis Persepolitanis]] denotatas.<ref>Polyaenus, ''Strategemata'' 4.3.32; cf. [[Tabulae Persepolitanae]] series J; de avibus cf. [[Cleomenes Naucratita]], "[[Epistularia Alexandri Magni|Epistula ad Alexandrum]]" {{apud Ath}} 784a-b</ref> Cenas ab urbibus [[Thracia]]e et [[Macedonia (regnum)|Macedoniae]] regi [[Xerxes I (rex Persarum)|Xerxi]] anno [[480 a.C.n.]] paratas breviter describit [[Herodotus]];<ref>Herodotus, ''Historiae'' 7.119; cf. [[Theopompus]], ''[[Historia Philippica]]'' 115 F 113 {{apud Ath}} 145a</ref> mensam regiam post expeditionem in [[Cadusii|Cadusios]] deficientem refert [[Plutarchus]].<ref>Plutarchus, ''[[Vita Artaxerxis]]'' 24.3</ref>