Quantum redactiones paginae "Hydra Lernaea" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Antonio Pollaiuolo 002.jpg|thumb|''Hercules et Hydra'' ([[Antonius del Pollaiolo]])]]
 
'''Hydra''' ([[lingua Graeca antiqua|Graece]]: {{Polytonic|Ὕδρα}}) in [[mythologia]] Graeca est ingens [[serpens]] novem capitibus praedita, [[Echidna]]e et [[Typho]]nis filia, soror [[Cerberus|Cerberi]], [[Chimaera]]e, [[Sphinx|Sphingis]]. Hydra ab [[Hercules|Hercule]] interfecta est, cuius: hic secundus labor ab [[Eurystheus|Eurystheo]] iussusheroi impositus fuit.
 
Unum e novem capitibus tantum immortale erat, sed quotienscumque filius Iovis quodvis e ceteris ceciderat, duo capita eodem collo renascebantur. Itaque capita mortalia cremavit, immortale vero sub gravissimo saxo obruit. Cum sanguis hydrae virus potens contineret, Hercules [[sagitta]]s suas cruore hydrae imbuit, ita ut postea omnia vulnera istis sagittis inlata insanabilia ac letalia forent. Sic [[Centaurus|centaurum]] [[Nessus|Nessum]] necavit, qui se vindicavit tamen hoc modo: moriens [[Deianira]]e, uxori Herculis, persuasit sanguinem e vulnere suo manantem (quod vulnus a sagittis venenatis factum erat) philtrum amoris fore et fidem mariti ei paraturum. Sed cum Deianira vestem hoc sanguine tinctam marito misit, summis cruciatibus Hercules periit eodem veneno confectus quo saepe inimicos interfecerat.