Quantum redactiones paginae "Manfredus de Killinger" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Manfredus de Killinger '''Manfredus Baro de''' (Theod. ''Manfred Baron von'') '''Killinger''...'
(eadem)

Emendatio ex 20:36, 25 Maii 2010

Manfredus Baro de (Theod. Manfred Baron von) Killinger (natus 14 Iulii 1886 apud Nossen (Saxonia), mortuus 2 Septembris 1944 Bucarestae) vir publicus et legatus Germaniae factionis NSDAP fuit.

Manfredus de Killinger

Iuventus et munus

Manfredus de Killinger post scholam finitam nauta classis Germanicae factus est et miles et legatus Bello Orbis Terrarum I annis 1914 - 1918 interfuit. Post bellum finitum miles mansit et clam contra rem publicam certavit. Inter alia et interfectores Matthiae Erzberger adiuvit et idcirco anno 1922 accusatus neque damnatus est.

Cursus honorum

Killinger, qui ab anno 1927 sodalis NSDAP erat, anno 1929 legatus senatus terrae Saxoniae electus est et ad annum 1934 mansit. Ab anno 1932 etiam legatus Dietae Imperii fuit. 10 Martii 1933 Nazistae, qui Berolini rerum potiti sunt, Killinger commissarius Saxoniae fecerunt, qui multos aderversarios Nazistarum, inter eos et Gulielmum Külz magister civium superiorem Dresdae ex officio removit. Mense Aprilis autem Martinus Mutschmann successor Killinger vicarius Imperii Saxoniae factus est. Qui autem de Killinger6 Maii praesidem ministrorum Saxoniae nominavit. Sed 28 Februarii 1935 Mutschmann Killinger removit et ipse se praesidem ministrorum fecit. De Killinger deinde iudex "Iudicii Populi", quod inimicos dictaturae deleret, eligebatur. Annis 1940/1941 deinde legatus Germaniae in Slovacia, tum ad annum 1944 in Romania fuit. Cum Romania foedus cum Germania finivisset et ad Unionem Sovieticam accessit, Killinger 2 Septembris 1944 mortem sibi ipsi dedit.

Nexus externi