Quantum redactiones paginae "Balaena explosa" differant

Content deleted Content added
misc.
nexus caeruleus
Linea 3:
Hoc modo anno [[1970]] praefecti publici in [[Oregonia]] dimittere balaenam mortuam in litore iacentem 45 peduum longitudine conati sunt. Quamquam materiam explosivam circum corpus alte aggeraverant, igni accenso et fragore sonito, maxima pars corporis non dilaniabatur. Crebrae autem moles adipis ex balaena in caelum disiectae sunt, ex quibus una gravis solidaque in [[autocinetum]] haud procul morans incidit. Quod autocinetum perplanum factum est.
 
Hi eventus tantum fabulae esse late credebantur, donec anno [[1990]], [[Dave Barry]] [[scriptor]] comicus in ephemeridibus[[Diarium|diariis]] has res narrans, adseveravit se in manibus suis testimonium cinematicum possidere. Hoc testimonium erat nuntii vespertini illius diei in VHS conditi in quibus quidam correspondens, Paulo Linnman nomine, narrare de balaena explosa videtur Anglice modo alliterativo: "The blast blasted blubber beyond all believable bounds."
 
==Nexus externus==