Quantum redactiones paginae "Balaena explosa" differant

Content deleted Content added
m movit Balaena Explosa ad Balaena explosa: Mos Vicipaedianus
m -{{Pagina non annexa}}
Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
{{L-1}}
 
'''Balaena''' esse '''explosa''' dicitur cum [[vapor]]es in [[putrefactio|putrescenti]] [[balaena]]e [[corpus (physica)|corpore]] tam spisse includuntur ut vehementer celeriterque ex [[venter|ventre]] effugiant, vel cum [[homo|homines]] materia ad res explodendas utuntur ut cadaveris noxium dimittant. Hoc modo anno [[1970]] praefecti publici in [[Oregonia]] dimittere balaenam mortuam in litore iacentem 45 peduum longitudine conati sunt. Quamquam materiam explosivam circum corpus alte aggeraverant, igni accenso et fragore sonito, maxima pars corporis non dilaniabatur. Crebrae autem moles adipis ex balaena in caelum disiectae sunt, ex quibus una gravis solidaque in [[autocinetum]] haud procul morans incidit. Quod autocinetum perplanum factum est. Hi eventus tantum fabulae esse late credebantur, donec anno [[1990]], [[Dave Barry]] [[scriptor]] comicus in ephemeridibus has res narrans, adseveravit se in manibus suis testimonium cinematicum possidere. Hoc testimonium erat nuntii vespertini illius diei in [[VHS]] conditi in quibus quidam correspondens, [[Paulus Linnman|Paulo Linnman]] nomine, narrare de balaena explosa videtur Anglice modo alliterativo: "The blast blasted blubber beyond all believable bounds."