Quantum redactiones paginae "Etymologia" differant

11 octeti additi ,  10 years ago
nexus caeruleus
(nexus caeruleus)
 
Constat vocabula linguarum per certas vias circumscriptisque rationibus exsistere et augescere, quarum potissimae sunt hae:
# '''Mutuatio''', qua nova vocabula asciscuntur vel in commerciis (e.g., ''[[amphora]]'' < ἀμφορᾶ, forma contracta accusativi ἀμφορέα [ἀμφορεύς]; ''[[cannabis]]'' < κάνναβις ; ''[[ElectronElectrum (metallum)|electrum]]'' < ἤλεκτρον) vel in contactibus culturarum (e.g., ''epistula'' < ἐπιστολή ; ''nauta'' < ναύτης ; poeta < πο(ι)ητής) vel in religione Christiana pervulgata (e.g. ''episcopus'' < ἐπίσκοπος ; ''monachus'' < μοναχός).
# '''Derivatio''' et '''compositio''' vocabulorum. Derivatio praecipue [[Affixum|affixorum]] ope fit: praefixo ''con-'' in ''genus, -eris'' addito adiectivum ''congener'' factum est; suffixo derivativo ''-tor'' in stirpem ''ama-'' addito nomen agentis ''amator'' factum est; infixo ''-n-'' radici verbi ''frag-'' inserto stirps ''frang-'' tempus infectum indicans facta est; interfixo ''-i-'' intervallo radicum ''luc-'' et ''-fer'' inserto vocabulum compositum ''lucifer'' factum est. Olim nova vocabula per [[apophonia]]m facta sunt: radix tegendi (''teg-o'') per apophoniam et ''tog-'' (cf. ''toga'') et ''tēg-'' (cf. ''tēgula'') generavit.
# '''Imitatio signati''' (creatio onomatopoetica et phonaesthetica)
Usor anonymus