Quantum redactiones paginae "Ioannes Harington" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[ImagoFasciculus:Sir John Harington by Hieronimo Custodis.jpg|thumb|Ioannes Harington ab [[Hieronymus Custodis|Hieronymo Custodis]] pictus]]
'''Ioannes Harington''' (''Sir John Harington''; [[1560]]-[[1612]]) fuit scriptor, praecipue versionum poëticarum, apud aulam reginae [[Elizabeth I (regina Angliae)|Elizabethae I]]; multis etiam cognitus est quia [[sella elutoria|sellam elutoriam]] primus invenit.
 
Linea 9:
De [[cloaca|cloacis]] et [[latrina|latrinis]] odoriferis cum [[Henricus Wriothesley|Henrico Wriothesley]], [[Matthaeus Arundell|Matthaeo Arundell]] et Maria (huius nuro, illius sorore) confabulans, anno circiter 1595 Ioannes Harington [[sella elutoria|sellam elutoriam]] primus invenit et in libro suo descripsit cui titulum ridiculum superposuit ''[[The Metamorphosis of Ajax]]'' (pro ''Ajax'' debemus legere ''a jakes''; igitur "Commutatio latrinae") nomenque auctoris fictum ''Misacmos'', scilicet "qui odores odit". Eodem anno Harington ipse et fortasse alii libellos vel pro vel contra auctorem ediderunt, titulis superpositis qui Latine sonant "Anatomia Aiacis commutati (seu latrinae commutatae)"; "Apologia huius commutationis"; "Ulixes in Aiacem (seu latrinam) sedens".
 
[[Imago:John Harington.jpg|thumb|left|Ioannes Harington]]
Anno [[1599]] rursus in Hiberniam properavit ut cohortem equitum dirigeret, ducibus [[Robertus Devereux (comes Essexiae)|comite Essexiae]] et Henrico Wriothesley, in bello contra [[Hugo O'Neill (comes Tyrone)|comitem Tyrone]], sed malo eventu: is enim exercitum Anglicum debellavit.