Quantum redactiones paginae "Marcus Livius Drusus" differant

Summarium vacuum
m (Automaton: mutans Categoria:Romani Antiqui)
{{vicificanda}}
{{Citatio desiderata}}
 
'''Marcus Livius Drusus''' [[Marcus Livius Drusus (consul)|patre consulari]] genitus, relictum sibi patrimonium profusis largitionibus dissipavit, adeo ut ipse profiteretur nemini se ad largiendum quidquam reliquisse praeter caelum et coenum. Unde cum pecunia egeret, multa contra dignitatem fecit. [[Tribunus plebis]] primo [[senatus]] causam suscepit; sed audax et vehemens, ut propositum assequeretur, leges perniciosas tulit: quibus cum [[Lucius Marcius Philippus|Philippus]] consul obsisteret, ei Drusus in comitio ita collum obtorsit, ut plurimus sanguis efflueret e naribus; vique addita contumelia, non cruorem, sed muriam de turdis esse dixit. Philippus enim deliciarum amans turdorumque imprimis edax habebatur. Alium etiam virum consularem eisdem legibus pariter adversantem ait Drusus se de [[Saxum Tarpeium|saxo Tarpeio]] praecipitaturum.
Nec observantior erga senatum fuit Drusus. Nam cum senatus ad eum misisset ut in [[Curia|curiam]] veniret: "Quare, inquit Drusus, non ipse senatus ad me venit in [[Curia Hostilia|Hostiliam]] propinquam [[Rostra|Rostris]]?"&nbsp;<ref>Val. Max., IX 5.2.</ref> Paruitque tribuno senatus: quibus rebus factum est ut Drusus nec senatui, nec [[Plebs|plebi]] placeret. Unde cum e foro magna hominum frequentia stipaus rediret, in atrio domus suae cultello percussus est; cultellus lateri eius affixus relictus est, auctor vero necis in turba latuit: Drusus intra paucas horas decessit. Quem ne morti quidem proximum ea deseruit superbia, quae eum in exitium impulerat; cum extremum iam redderet spiritum, circumstantium multitudinem intuens: "Ecquando, inquit, amici, similem mei civem habebit respublica?"&nbsp;<ref>Vell. Pat., II 14.2.</ref>
 
Hunc vitae finem habuit iuvenis clarissimus quidem, sed quem sua semper inquietum ac turbulentum fecerat ambitio: ipse queri solitus est sibi uni, ne puero quidem, ferias unquam contigisse; nam adhuc praetextatus per ambitionem coepit reos iudicibus commendare: laudantur tamen Drusi quaedam facta dictaque. Cum Philippo consuli insidiae pararentur, eiusque vita in maximo esset periculo, Drusus, re cognita, Philippum licet inimicum monuit ut sibi caveret. Extat etiam Drusi vox egregia: cum enim domum aedificaret, promitteretque architectus, si quinque [[talentum|talenta]] sibi darentur, ita se eam aedificaturum ut nemo in eam despicere posset: "Immo, inquit Drusus, decem dabo, si eam ita componas ut quidquid agam non a vicinis tantum, sed ab omnibus etiam civivus possit perspici."&nbsp;<ref>Abb. Lhomond, ''De viris'''.</ref>
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
== Nexus externi ==
* {{Viri Illustres}}
 
{{DEFAULTSORT:Livius Drusus, Marcus}}