Quantum redactiones paginae "Radiophonia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 3:
'''Radiophonia''' technologia est qua licet nuntiationes, in primis hominum voces, per undas radiophonicas transferre. Radiis electromagneticiis modo proprio mutandis, ceu amplitudine sive numero oscillationum, indicia portari possunt. Cum undae radiophonicae conductorium accesserunt, campis oscillantibus incitatur in conductorio fluentum alternum, quod observari potest atque converti in sonum sive notitias alias.
 
== ''Unda Media'' ==
 
== Unda Media ==
 
Emissiones radiophonicae Unda Media vocantur quae per spectrum electromagneticum intra frequentias 535 usque ad 1705 chilohertziorum emittuntur. Haec frequentiarum series etiam AM vocatur, quia technologia modulationis amplitudinis adhibetur ad emissiones mittendas et accipiendas. Nocte quam interdie emissiones intra undam mediam ulterius transgredi possunt, quod interdie per undam terrestrem sed nocte per caelestem currunt.
Line 10 ⟶ 9:
Quae modulatione amplitudinis utuntur, sunt, sensu stricto, gradualitates sive classes tres: unda minor, media, ac brevis.
 
== ''Unda Brevis'' ==
 
== Unda Brevis ==
 
Emissiones radophonicae unda brevis vocantur quae per spectrum electromagneticum intra frequentias 3 usque ad 30 megahertziorum emittuntur. Quoniam quam superiores tam breviores undae electromagneticae fiunt, haec gradualitas fraquentiarum, quam unda media superior, sic vocatur nomine brevis.
 
== Radiophonia transistorialia ==
 
== Radiophonum Transistoriale ==
 
Anno 1960 SONY, mercatoria domus, coepit radiophona transistorialia vendere. Recentes hae fabricae technologiam transistrorum contribuerunt ad rationem radiophonorum fabricandorum. Ante transistrum inventum, confectores radiophonorum plerumque tubulis vitreis usi erant. Transistro ita adhibito, radiophona construi magnitudine minora ac duriora munitione quam prius possunt. Tum demum radiophona fiebant portabilia. Haec antidea, cum portari posse referantur, tamen erant paene ampliora quam plerique portare volebant
 
 
 
{{commonscat|Radio|radiophoniam}}