Quantum redactiones paginae "Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio Nasica" differant

 
== De familia ==
E patricia gente Corneliorum ortus, pater ei fuit Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio, [[praetor]] anni [[93 a.C.n.]], mater autem Licinia, filia celeberrimi oratoris Licinii Crassi. Iam adulescens erat cum ab avunculo suo Quinto Caecilio Metello Pio testamento adoptatus, qui [[pontifex]] maximus erat ac [[consul]]atum una cum Lucio [[Sulla|Sylla]] [[dictator]]e anno [[80 a.C.n.]] gesserat, nomen '''Quinti Caecilii Metelli Pii Scipionis''' '''Nasicae''' sumpsit. Ita ex duabus nobilissimis antiquissimisque familiis Romanis originem trahebat ; ipse autem Aemiliam Lepidam uxorem duxit et cum [[Triumviratus|triumviris]] adfinitate sese coniunxit : nam filiam suam Corneliam Metellam [[Marcus Licinius Crassus (triumvir)|Licinio Crasso]] in matrimonium collocavit ; qui cum in expeditione adversus [[Parthi|Parthos]] anno [[53 a.C.n.]] occisus esset, atque [[Iulia (uxor Pompeii Magni)|Iulia]], coniunx [[Pompeius|Pompei]] et filia [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]] anno [[54 a.C.n.]] mortua esset, viduus [[Pompeius]] viduam Corneliam anno [[52 a.C.n.]] uxorem duxit, cuius socer atque socius in bello civili usque ad mortem Metellus Scipio remansit.
 
== De cursu honorum ==
Usor anonymus