Quantum redactiones paginae "Triumviratus" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
Atque ita spreto iure legum per potentiam magistratus ac provincias inter sese et fautores suos diviserunt. Anno [[59 a.C.n.]] Caesar [[consul]] fuit atque continuo post consulatum [[proconsul]] [[Gallia|Galliarum]] et [[Illyricum|Illyrici]]. Pompeius provincias et regna sociorum in Oriente, ut voluit, ordinavit ac mox praefectus annonae frumentariae fuit cum maximo imperio in omnibus provinciis. Crassus multas pecunias per societates publicanorum collegit populo favente. Anno [[55 a.C.n.]] Pompeius et Crassus secundum consulatum simul gesserunt ac postea provincias in quiquennium adepti sunt, [[Hispania Tarraconensis|Hispanias]] Pompeius, [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] Crassus. Item proconsulatus Caesaris in [[Gallia]] per quinquennium prorogatus est.
 
Tandem rota fortunae vertitur : anno [[54 a.C.n.]] [[Iulia (uxor Pompeii Magni)|Iulia]] sine herede mortua, anno [[53 a.C.n.]] Crassus cum filio a [[Parthi]]s victus et necatus est. Ab eo tempore nulla fides in societate iam fuit, praesertim postquam Pompeius anno [[52 a.C.n.]], provinciis Hispaniis servatis, Romae [[consul]] sine collega creatus est atque Corneliam uxorem duxit. Duo competitores reliqui qui, dum principem locum sibi soli rapere volunt, res Romanas ad [[Bellum civile alterum|bellum civile]] praecipitaverunt.
 
== Secundus triumviratus ==