Quantum redactiones paginae "Abbas" differant

Content deleted Content added
varia addidi et correxi
mNo edit summary
Linea 2:
 
'''Abbas''' (a verbo [[Lingua Hebraica|Hebraico]] sive [[Lingua Aramaica|Aramaico]] [[Abba (biblia)|abba]], quod ''pater'' sonat) initio titulus honoris uniuscuiusque [[Monachus|monachi]] venerabilis erat, a 5./6. saeculo autem praeposito [[Monasterium|monasterii]] exceptus est. Monasteriis monialium praeest abbatissa. Imprimis [[Ordo religiosus|ordines]] monastici [[Ecclesia Catholica|ecclesiae Catholicae]] ut puta [[Benedictini]] sive [[Ordo Cisterciensis|Cistercienses]] abbates sive abbatissas habent.
Abbas (sive Abbatissa) ab omnibus [[Professio|professis]] monasterii, quibus est ius eligendi, eligitur. Nomen electi [[Episcopus|episcopo]] [[Episcopatus|dioecesano]] et [[Sancta Sedes|Sedi Apostolicae]] nuntiatur, confirmatione opus non est. Deinde abbas electus (abbatissa electa) ab episcopo vel alio abbate [[Benedictio|benedictionem]] una cum insignibus pontificalibus (baculumbaculus, anulus) accipit, abbas saepe etiam [[Mitra|mitram]].