Quantum redactiones paginae "Regnum Asturorum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 10:
Mos erat apud reges ut etiam inter familiares pugnarent ad imperium obtinendum. Froila ipse suum fratrem Vimaranum ob regni exoptandi accussationem propria manu occidisse videtur. Post Froilam a nobilibus quoque interfectum, reges inertes nominati, quia paene bellum non ullum gesserunt, regnaverunt. Hi fuerunt [[Aurelius (rex Asturorum)|Aurelius]] ([[768]] – [[764]]), [[Silo (rex Asturorum)|Silo]] ([[774]] – [[783]]), [[Mauregatus (rex Asturorum)|Mauregatus]] ([[783]] – [[789]]) atque [[Veremundus I (rex Asturorum)|Veremundus Diaconus]] ([[789]] – [[791]]).
 
Vermudo successit [[Alphonsus II (rex Asturorum)|Alphonsus Secundus Castus]], omnium regum Asturum fortissimus, qui multa proelia adversus Mauros gessit, etiam Olissiponem oppugnans. Eo regnante, sepulcrum in Iria Flavia inventum est quod Sancti IagiIacobi apostoli reliquias continere dicebatur. Alphonsus iussit ut templum supra tumulum exstrueretur et locus a [[Peregrinatio ad Compostellam|peregrinis ex tota Europa qui reliquias viderent frequentatus est usque ad praesens]].
 
Huic successit [[Ranimirus I (rex Asturorum)|Ranimirus I]] (842 – 852) qui [[Gallaecia]]m regebat. Cum tamen in [[Bardulia]] uxorem duceret, nobilis Nepotiani nomine adversum RanimiirumRanimirum seditionem ad regnum obtinendum movit. Hac re cognita, Ranimirus in Ovetum profectus est et Nepotianum caecatum in monasterio totam vitam inclusit. Eo tempore Normanni ex Regni oris fugati sunt post crudelia proelia et direptiones.
 
Ramiro successit [[Ordonnus (rex Asturorum)|Ordonnus Primus]] ([[850]][[866]]) qui limites regni protulit atque Legionem Asturicamque rursus incolis frequentavit. Adversus Mauros qui Regni amplificationem multum timebant pugnavit et etiam adversus Normannos.
Huic successit [[Alphonsus III (rex Asturorum)|Alphonsus Tertius Magnus]] ([[866]][[910]]) qui multum limites Regni amplificavit urbes condens tota Legione Castellaque, et etiam trans Durium. Sic Bracaram, Portum Cale, Conimbrigamque rursus incolis frequentavit et ex nihilo Zamoram, Taurum, Septimancamque condidit ut limites a Maurorum impetibus tegeret. Ximenam, regio genere virginem ab [[Regnum Navarrae|Rege Navarrae]] genitam, in matrimonium duxit. Sex filios habuit. Cum Alphonsus e vita excederet, inter tres filios Regnum dividit. Ex quo tempore caput Regni ex Oveto ad [[Legio (urbs)|Legionem]] translata fuit.
 
==Ars et architectura==