Quantum redactiones paginae "Taipeia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
Regio metropolitana Taipeiensis vallem fluminum Keelung (基隆河), Dahan (大漢河) et Xindian (新店溪), ubi haec una in flumen Danshui (淡水河) confluunt, complet, et extendit usque ad 25 km inter solis occasum et meridiem ab urbe Keelung, quae Oceani Pacifici portum Taipeio praebet, et ad ostium fluminis Danshui in Fretum Taivanense fluentis, ubi litoralis Urbs Danshui sita est. Medium regionis metropolitanae, quod Urbs Taipeium proprie nuncupatur, fines habet quae statuuntur circa ad meridiem in flumine Xindian, ad solis occasum fluminibus Dahan et Danshui, et ad septentriones flumine Keelung.
 
Urbs ad alias urbes connectitur per [[ferrivia]]s, [[autovia]]s, et [[aeroportus]]. Quae systemata [[Hamaxostichus altae velocitatis|hamaxostichos altae velocitatis]] inter Taipeium et urbem ad litus meridionale insulae sitam Kaohsiung complectuntur, et quoque magna [[laophorium|laophorii systemata]], et duoduos aeroportus:
*Aeroportus Taipeiensis Songshan media in urbe situs, qui solus volatús aut domesticos aut ad Rem Publicam Popularem Sinarum praebet, et
*Internationalis Toayuan Aeroportus, qui volatús ad fere omnes mundi urbes praebet.