Quantum redactiones paginae "Taipeia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Taipei montage.png|thumb|Despecti in Taipeium]]
'''Taipeium''' ([[Sinice]]: 臺北, Pinyin: ''Tái-bĕi'') est maxima [[Taivania]]e urbs, quae ab anno [[1949]] ut [[caput]] ad tempus [[Res publica Sinarum|Rei publicae Sinarum]] fungitur. Urbs ad insulae Formosae septentriones sita est prima sedes culturalis [[oeconomica]]eque rei publicae, habens complures [[universitas studiorum|universitates studiorum]], [[bibliotheca]]s, [[museum|musea]], et [[collegium oeconomicum|collegia oeconomica]]. Urbi (mense Martii 2009) numerus incolarum datur esse 2 619 920. Eodem autem mense regioni metropolitanae est numerus 6 752 826.
 
Taipeium [[urbs alpha|urbs alphae generis]] putatur, ob opem industrialem, commercialem, et nummarium. Sedes mercatorius Taipeiensis, qui [[cambium TSEC]] includit, situm habet in [[caeliscalpium|caeliscalpio]] [[Taipei 101]], altitudinis altero omnium aedificiorum mundi.
 
Urbs ad alias urbes connectitur per [[ferrivia]]s, [[autovia]]s, et [[aeroportus]]. Quae systemata complectuntur [[Hamaxostichus altae velocitatis|hamaxostichos altae velocitatis]] inter Taipeium et urbem Kaohsiung ad litus meridionale insulae sitam, magna [[laophorium|laophorii systemata]], et duo aeroportus:
*Aeroportus Taipeiensis Songshan media in urbe situs, qui solus volatús aut domesticos aut ad Rem Publicam Popularem Sinarum praebet, et
*Internationalis Toayuan Aeroportus, qui volatús ad fere omnes mundi urbes praebet.
 
Regio metropolitana Taipeiensis vallem fluminum Keelung (基隆河), Dahan (大漢河) et Xindian (新店溪), ubi haec una in flumen Danshui (淡水河) confluunt, complet, et extendit usque ad 25 km inter solis occasum et meridiem ab urbe Keelung, quae Oceani Pacifici portum Taipeio praebet, et ad ostium fluminis Danshui in Fretum Taivanense fluentis, ubi litoralis Urbs Danshui sita est. Medium regionis metropolitanae, quod Urbs Taipeium proprie nuncupatur, fines habet quae statuuntur circa ad meridiem in flumine Xindian, ad solis occasum fluminibus Dahan et Danshui, et ad septentriones flumine Keelung.