Quantum redactiones paginae "Otho de Bismarck" differant

Content deleted Content added
No edit summary
(eadem)

Emendatio ex 21:40, 17 Augusti 2006

Otto Eduardus Leopoldus von Bismarck (Aprilis 1, 1815-Iulii 20, 1898) vir publicus Germanus fuit.

Mox ad honorum certamina Bismarck accessit, eaque tam forti iniit animo, ut, etiamsi pleraque inter obstacula, tamen victoriam et in domesticis et in externis rebus saepissime obtineret. Quae nobilis hic vir molitus est ut Napoleo III in insidias induceretur bellumque Prussico regno inconsiderate indiceret, ea ab omnibus historiae scriptoribus perfectissimum opus artis ad legatorum munera spectantis aestimantur. Post bellum Francicum-Prussicum confectum ac fere omnes Germaniae res publicas in unum Imperium coagmentatas, arbiter quodammodo Europaeorum populorum Bismarck factus est, qui nihil intentatum reliquit ut eorum concordiam foveret vel saltem firmaret. Quae tamen prudenter Bismarck apparaverat ut exitiale novi belli periculum amoveretur, ea mutata sunt a Vilhelmo II: anno MCMXIV prius bellum mundanum est concitatum, quo factum est ut Europaeorum opes, cultus civilis, mores necessario prolabi inciperent.

Legenda

  • Michael Howard, "The Franco-Prussian War", Londinium, 1960.
  • Alanus Palmer, "Bismarck".