Quantum redactiones paginae "Mauritius Child" differant

m
{{Pagina non annexa}}
Reverendus '''Mauritius Child''' (natus [[17 Augusti]] [[1884]] - obiit [[26 Ianuarii]] [[1950]]) fuit [[presbyter]] [[Ecclesia Anglicana|Anglicanus]] et motus [[Anglocatholicismus|Anglocatholici]] fautor notus inter decennia 1930.
 
Eruditus est apud [[Schola Sherbonensis|Scholam Sherbornensem]], et gradum [[Magister Artium|Magistratus Artium]] a [[Collegium Sancti Ioannis|Collegio Sancti Ioannis]] [[Universitas Oxoniensis|Universtitatis Oxoniensis]] consecutus est. Sacro ministerio apud [[Collegium Cuddesdonense]] formatus est. Curatiis functus ad ecclesias Sancti Andreae, [[Kentish Town]], S. Michaelis [[Plimmuta]]e, Sanctae Trinitatis, Sloane Street et Sanctae Mariae, [[Pimlico]], [[librarius]] factus est [[Domus Puseiensis|Domi Puseiensis]], Oxoniae, necnon etiam Generalis [[Unio Ecclesiastica Anglica|Unionis Ecclesiasticae Anglicae]] Secretarius. Eo tempore, multos libellos scripsit, artifice [[Martinus Travers|Martino Travers]] adiuvante, ad principia [[Anglocatholicismus|Anglocatholicismi]] propaganda. Rector [[paroecia]]e Cranford in [[Comitatus Saxonum Mediorum|Comitatu Saxonum Mediorum]] anno [[1935]] creatus est.
209 252

recensiones