Quantum redactiones paginae "Cena regum Persarum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 1:
{{Pagina non annexa}}
{{L}}
'''Cena regum Persarum''' seu '''Cena regia''', ita a scriptoribus Graecis et Romanis appellata ([[Graece]] {{Polytonic|τὸ βασιλέως δεῖπνον}}), fuit collectio et distributio diurnaria ciborum ad mensas regis aulaeque regalis [[Imperium Persarum|Persicae]] destinatorum; ibi enim cenabant quotidie quindecim fere milia hominum, pretio 400 [[talentum|talentorum]] argenteorum.<ref>[[Dinon Colophonius]], ''[[Persica (Dinon)|Persica]]'' 690 F 24 et [[Ctesias]], ''[[Persica (Ctesias)|Persica]]'' 688 F 39 {{apud Ath}} 146 c-d; cf. [[Herodotus]], ''[[Historiae (Herodotus)|Historiae]]'' 7.119</ref> Rex interdum amicis particularibus fercula misit, interdum ad mensam regiam invitavit.<ref>''[[Epitome Deipnosophistarum]]'' 48d-f; [[Thrasymachus Chalcedonius]], ''Prooemia'' {{apud Ath}} 416a</ref> Systema cenae regiae a nonnullis auctoribus antiquis descripta erat, inter quos [[Ctesias|Ctesia]].<ref>Ctesias, ''Persica'' in ''[[Epitome Deipnosophistarum]]'' 67a citatus</ref> Tabula quantitatis ciborum per diem congessorum a [[Polyaenus|Polyaeno]] in libro cuius titulus est ''[[Strategemata (Polyaenus)|Strategemata]]'' etiam hodie servatur, cum qua comparare possumus res varias in [[Tabulae Persepolitanae|tabulis Persepolitanis]] denotatas.<ref>Polyaenus, ''Strategemata'' 4.3.32; cf. [[Tabulae Persepolitanae]] series J; de avibus cf. [[Cleomenes Naucratita]], "[[Epistularia Alexandri Magni|Epistula ad Alexandrum]]" {{apud Ath}} 784a-b</ref> Cenas ab urbibus [[Thracia]]e et [[Macedonia (regnum)|MacedoniaMacedoniae]]e regi [[Xerxes I (rex Persarum)|Xerxi]] anno [[480 a.C.n.]] paratas breviter describit [[Herodotus]];<ref>Herodotus, ''Historiae'' 7.119; cf. [[Theopompus]], ''[[Historia Philippica]]'' 115 F 113 {{apud Ath}} 145a</ref> mensam regiam post expeditionem in [[Cadusii|Cadusios]] deficientem refert [[Plutarchus]].<ref>Plutarchus, ''[[Vita Artaxerxis]]'' 24.3</ref>
 
Scriptores enim Graecoromani luxuriam regis Persarum saepe vituperant; ei autem qui aulam Persicam profundius cognoverunt modestiam regis et continentiam corroborant.<ref>[[Heraclides Cumaeus]], ''[[Praeparationes (Heraclides)|Praeparationes]]'' {{apud Ath}} 145b-f</ref> Multi de inventione novorum ferculorum ad cenam regiam destinatorum loquuntur.<ref>[[Xenophon (scriptor)|Xenophon]], ''[[Cyropaedia]]'' 8.2.4-6, 8.8.16, ''[[Agesilaus (Xenophon)|Agesilaus]]'' 9.3; [[Clearchus Soleus]] frr. 50, 51 Wehrli {{apud Ath}} 529d, 539b</ref> Multitudinem coquorum, pistorum, pincernarum qui regi servabant [[Parmenio]] (regi Alexandro dux exercituum) refert.<ref>Parmenio, "[[Epistularia Alexandri Magni|Epistula ad Alexandrum]]" {{apud Ath}} 608a</ref> De [[oleum|oleis]] ad coquinam regiam paratis saepius legimus,<ref>Ctesias, ''Persica'' in ''Epitome Deipnosophistarum'' 67a citatus; {{Strabo}} 15.3.18; Plutarchus, ''[[Vita Artaxerxis]]'' 3.2</ref> de aqua "aurea" regibus reservata,<ref>[[Tibullus]], ''Carmina'' 4.1.140; [[Agathocles Cyzicenus]], ''De Cyzico'' {{apud Ath}} 515a; ''Epitome Deipnosophistarum'' 45b</ref> de [[Vinum Chalybonium|vino Chalybonio]] seu "de Helbon".<ref>[[Posidonius]] 87 F 68 apud ''Epitomen Deipnosophistarum'' 28d; [[Prophetia Ezechielis]] 27.18</ref>
Line 16 ⟶ 17:
* Pierre Briant, "Table du roi, tribut et redistribution chez les Achéménides" in Pierre Briant, Clarisse Herrenschmidt, edd., ''Le tribut dans l'Empire Perse: actes de la table ronde de Paris, 12-13 Décembre 1986'' (Lutetiae, 1989) pp. 35-44
* D. M. Lewis, "The King's dinner (Polyaenus IV 3.32)" in ''Achaemenid history II: the Greek sources'' edd. H. Sancisi-Weerdenburg and A. Kuhrt (Lugduni Batavorum: Nederlands Instituut voor het Nabije Oosten, 1987) pp. 79-87
{{Nexus absunt}}
 
[[Categoria:Ars convivialis Persica]]
[[Categoria:Imperium Achaemenidarum]]
 
{{Nexus absunt}}