Quantum redactiones paginae "Centaurus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 8:
'''Centaurus''' (a verbo [[Graece|Graeco]] ''[[:el:Κένταυρος|Κένταυροι]]'') in [[mythologia Graeca]] est [[gens]] monstruosa et biformis : nam ei corpus equi quattuor pedibus praeditum cum pectore, duobus bracchiis et [[caput|capite]] [[homo|hominis]] coniunctum est. Horum fabula ex nescientibus etiamtum artem equitandi hominibus nata videtur, quibus equites primum visi terrori fuere.
 
Semiferi in fabulis erant : nam cupiditates cohibere nesciebant. Avidi vini erant et mulierum quas rapiebant. Ita centaurus [[Nessus]] uxorem Herculis, [[Deianira]]m, centauri Rhoecus et Hylaeus [[Atalanta (mythologia)|Atalantam]], [[Eurytion]] uxorem [[Pirithous|Pirithoi]], Hippodamian, rapere et comprimere conati sunt. Unde bellum magnum inter [[Lapithae|Lapithas]] et centauros exortum est quo multi centauri perierunt. Multi etiam ab [[Heracles|Hercule]] necati in rixa ex nimia vini cupiditate commissa.
 
Fuit tamen etiam centaurus sapiens et bonus, [[Chiron]] nomine, inventor medicinae artis et praeceptor [[Achilles|Achillis]].