Quantum redactiones paginae "Gualterus Simons" differant

Summarium vacuum
m (bot addit: en:Walter Simons)
Postquam maturitatem adeptus est, Simons [[Argentoratum|Argentorati]], [[Lipsia]]e atque [[Bonna]] historiae philosophiae, iurisprudentiae, oeconomiae studebat. Anno [[1882]] primam probationem accepit atque referendarius iustitiae factus est. Anno [[1892]] oppido ''Velbert'' (Rhenania) iudex nominatus est. Ab anno [[1905]] in magistratu imperii iustitiae, ab anno [[1911]] in Imperii Rerum Exterarum laboravit. Mense Octobris [[1918]] praeses cancellariae imperii factus est. Deinde inter legatos Germaniae, erat, qui de [[Foedus Versaliis sancitum (1919)|Foedus Versaliorum]] agerent. Propter condiciones acerrimas ab hoc officio se recessit. [[25 Iunii]] [[1920]] - [[4 Maii]] [[1921]] [[Administer Imperii Rerum Exterarum (Germania)|Administer Imperii Rerum Exterarum]] in consilio ministrorum [[Constantinus Fehrenbach|Fehrenbach]] fuit. Annis [[1922]] - [[1929]] praeses summi iudicii Germaniae (Theod: ''Reichsgericht'') Lipsiae erat. Itaque, postquam praeses rei publicae [[Fridericus Ebert]] mortuus est, [[11 Martii]] - [[12 Maii]] praeses [[Res Publica Vimariana|Rei Publicae Vimarianae]] pro tempore erat. Anno [[1929]] a iudicio summo se recessit et Lipsiae professor iuris inter gentes factus est.
 
 
{{Praesides Imperii Germanici (1919 - 1945)}}
{{Administri Imperii Rerum Externarum Germaniae (1919 - 1945)}}
{{Consilium Ministrorum Fehrenbach}}
64 228

recensiones