Quantum redactiones paginae "Sui iuris" differant

Content deleted Content added
vertex
 
mNo edit summary
Linea 7:
 
In iure civili non est sui iuris
* '''furiosusFuriosus''': ''Si furiosus est, agnatum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto''<ref>Cic, de inventione 2,50,148 (qui verba [[Lex XII Tabularum|legum XII tabularum]] refert)</ref>. Et: ''Et ideo quaerimus, si furiosus damnum dederit, an legis Aquilia actio sit? Et Pegasus negavit: Quae enim in eo culpa sit, cum suae mentis non sit? Et hoc est verissimum''.<ref>D.9,2,5,2(Ulp.18 ed.)</ref>
* '''minorMinor septem annis''' (infans): ''[...] Nam infans et qui infantis proximus est, non multo a furioso differt, quia huius aetatis pupilli nullum intellectum habent. Sed in his pupillis propter utilitatem benignior iuris interpretatio facta est''<ref>Gai inst.3,109</ref>.
* '''ImpuberesImpubes''': Potestas agendi impuberum (pupillorum usque ad 14 annos, pupillarum ad 12 annos) est finita sive patria potestate sive tutela: ''Pupilli pupillaeque cum puberes esse coeperint, tutela liberantur. pubertatem autem veteres quidam non solum ex annis, sed etiam ex habitu corporis in masculis aestimari valebat. Nostra autem maiestas dignum esse castitate temporum nostrorum bene putavit, quod in feminis et antiquis impudicum esse visum est, id est inspectionem habitudinis corporis, hoc etiam in masculos extendere: Et ideo sancta constitutione promulgata pubertatem in masculis post quartum decimum annum completum ilico initium accipere disposuimus, antiquitatis normam in feminis personis bene positam suo ordine relinquentes, ut post duodecimum annum completum viripotentes esse credantur''<ref> Inst.1,22pr.</ref>.
* '''MinoribusMinor 25 annis''': Minoribus 25 annis, quamvis sint sui iuris, edicto praetoris quaedam tutela competit<ref>cf. D.4,4,1pr. (Ulp. 11 ed.)</ref>
* '''Prodigus''': Ut pro prodigo curator constitui potuit ''Tituli ex corpore Ulpiani 12, 2'' docent.
* '''FeminaeFemina''': Potentia feminarum res suas agendi finita est sive manu mariti, qua sint alieno iuri subiectae, sive tutela:
''[…] Veteres enim voluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, propter animi levitatem in tutela esse''<ref>Gai inst. 1, 144</ref>. Et: ''Velleiano senatus consulto plenissime comprehensum est, ne pro ullo feminae intercederent''<ref>D.16,1,1 pr. (Paul. 30 ed.)</ref>.