Quantum redactiones paginae "Curtius Sieveking" differant

 
==Munus==
Bello finito Sieveking iurisprudentiae [[Heidelberga]]e, [[Monachium|Monachii]], [[Marburgum|Marburgi]] studebat. Tum erat referendarius in iudicio Hamburgi. Annis [[1923]] et [[1924]] [[Berolinum|Berolini]] in parte administerii rerum exterarum, quae ad Amerciam pertinuit, laboravit. Anno [[1925]] ad societatem iurisconsultorum Hamburgi accessit. Praeterea sodalis [[Factio Popularis Theodisca Popularis|DVPFactionis Theodiscae Popularis]] (DVP) factus est: Contra communistas et nazistas aequo modo certavit. Ab anno [[1936]] in argentaria ''Warburg'' laboravit. Anno [[1944]] iterum miles conscriptus et in
[[Esbjerg]] ([[Dania]]) missus est. [[Bellum Orbis Terrarum II|Bello Orbis Terrarum II]] finito syndicus senatus Hamburgi et praeses officii magistri civium factus est. Anno [[1951]] consul, tum legatus [[Germania]]e in [[Suecia]] factus est. Post cursum honorum finitum aliquot annos Hamburgi iurisconsultus laboravit.
 
64 003

recensiones