Quantum redactiones paginae "Lucius Aemilius Paullus (consul 219 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Lucius Aemilius Paullus''' (m. [[160 a.C.n.]]) bis [[consul]] [[Romanus]] et anno [[219 a.C.n.|a.C.n. 219]] et [[216 a.C.n.|a.C.n. 216]] creatus est paterque fuit [[Lucius Paulus Aemilius Macedonicus|Lucii Pauli Aemilii Macedonii]]. Filia eius, [[Aemilia Tertia]], nupta est [[Scipio Aemilianus Africanus|Scipioni Africano]].
 
Paullus obtinuit consulatum cum [[Marcus Livius Salinator|Marco Livio Salinatore]]. Hoc anno vicit [[Demetrius Pharius|Demetrium Pharium]] [[Bella Illyrica|Secundo Bello Illyrico]] effecitque ut Demetrio fugiendum esset ad regiam [[Philippus V|Philippi V]]. Paullus cum Romam regressus [[triumphus|triumphum]] egisset, priumumprimum eum et amicos accusaverunt, quod spolia iniuste divisissent, deinde autem destiterunt.
 
Anno a.C.n. 216 consulatum iterum obtinuit cum [[Gaius Terentius Varro|Gaio Terentio Varrone]] collega. Idemque exercitibus Romanis praefuerunt in [[Cannensis pugna|pugna Cannensi]]. Varro, quamquam a Paullo admonitus fuerat, ne consilium sequeretur neve exercitum educeret, non autem oboedivit. Illa pugna Paullus necatus est, Varro fugit.