Quantum redactiones paginae "Gulielmus Cuno" differant

1 787 octeti additi ,  11 years ago
Summarium vacuum
 
''' Gulielmus Carolus Iosephus Cuno''' (natus die [[2 Iulii]] [[1876]] in [[Suhl]] – obiit die [[3 Ianuarii]] [[1933]] in [[Aumühle]] apud [[Hamburgum]]) fuit mercator, [[vir publicus]] ac [[cancellarius]] [[Res Publica Wimarii|Rei Publicae Wimarii]] a die [[22 Novembris]] [[1922]] usque ad diem [[12 Augusti]] [[1923]].
 
==Iuventus et munus==
Cuno filius maximus fuit consiliarii rationum. Ipse, postquam anno [[1897]] maturitatem adeptus est, [[Heidelberga]]e et [[Berolinum|Berolini]] iurisprudentiae studebat. [[Vratislavia]]e doctor promotus est. Deinde referendarius iudiciorum fuit. Ab anno [[1907]] in magistratu imperii possessionum publicarum laboravit. [[Bellum Orbis Terrarum I|Bello Orbis Terrarum I]] Cuno pro magistratu belli victus laboravit et anno [[1918]], postquam [[Albertus Ballin]] propter eventus pugnarum mortem sibi sua manu dedit, praeses societatis HAPAG [[Hamburgum|Hamburgi]] nominatus est. Anno [[1919]] expers Germaniae [[Deliberatio de pace componenda Lutetiae facta (1919)|Deliberationi de pace componenda Lutetiae factae]] interfuit.
 
==Familia==
Cuno anno [[1906]] uxorem duxit.
 
==Cursus honorum==
[[Constantinus Fehrenbach]] cancellarius ei, qui brevi tempore sodalis [[Factio Theodisca Popularis|Factionis Theodiscae Popularis]] fuerat, sed propter animum ambiguum huius factionis contra motum [[Wolfgangus Kapp|Wolfgangi Kapp]] DVP iam [[1920]] reliquerat, [[Administer Imperii Aerarii Publici (Germania)|Administerium Imperii Aerarii Publici]] obtulit, sed Cuno negavit. [[22 Novembris]] [[1922]] cancellarius nominatus est. Mense Ianuarii [[1923]] [[Francia]] [[Regio Rurana|Regionem Ruranam]] occupavit, quod reparationes Germaniae non ad tempus accepisset. Consilium ministrorum Cuno cives Theodiscos adhortatum est, ne pro militibus occupantibus laborarent. Quod opifices non laborantes a re publica Theodisca pecuniam accipiebant, pretium pecuniae celeriter evanescebat. Itaque Cuno [[12 Augusti]] [[1923]] a magistratu se recessit. Iterum pro societate HAPAG deinde laboravit.
 
== Nexus externi ==
* [http://www.dhm.de/lemo/html/biografien/CunoWilhelm/ Biographia Musei Historici Germaniae]
* [http://www.archontology.org/nations/german/germ_govt1/cuno.php Biographia (Anglice)]
 
{{bio-stipula}}
 
{{Cancellarii Germaniae}}
[[Categoria:Cancellarii Germaniae]]
[[Categoria:Nati 1876]]
[[Categoria:Alumni Universitatis Heidelbergensis]]
[[Categoria:Alumni universitatum Berolinensium]]
[[Categoria:Mortui 1933]]
 
64 228

recensiones