Quantum redactiones paginae "Factio popularis Germanica" differant

m
Automaton: mutationes minores
m (Automaton: mutationes minores)
'''Factio Theodisca Popularis''' (Theod. ''Deutsche Volkspartei'' (DVP)) inter annos [[1918]] et [[1933]] fuit atque paene continenter in consiliis ministrorum [[Res Publica Vimariana|Rei Publicae Vimariana]] interfuit.
 
== Historia ==
[[Fasciculus:Bundesarchiv Bild 102-00886, Berlin, Propaganda zur Reichstagswahl.jpg|thumb|Certamen suffragiorum DVP mense Decembris anni 1924]]
DVP post casum monarchiae e factionibus progressionis (''Fortschrittspartei'') et Liberalibus Nationalibus (''Nationalliberale'') formatum est. Sed ii, qui ad sinistram contenderunt, aliam factionem, [[Factio Theodisca Democratica|Factionem Theodiscam Democraticam]] (DDP) condiderunt. Dux factionis ab initio ad mortem anno [[1929]] [[Gustavus Stresemann]] erat. DVP, quamquam rem publicam negavit atque monarchiam restituendam in animo habebat, paene omnibus consiliis ministrorum ad annum [[1931]] interfuit, perumque cum [[SPD]] et [[Centrum|Centrum]] vel [[DNVP]]. Suffragiis ad annum [[1928]] habitis semper 8 vel 10 per centum suffragiorum adepta est. Post mortem Stresemann [[Eduardus Dingeldey]] novus praeses electus est. Sed cum [[Depressio oeconomica magna]] in in Germania multos munere deponeret, DVP electione anni [[1930]] victa est. Anno [[1932]] et [[1933]] non plus quam 1 per centum suffragiorum accepit. [[4 Iulii]] [[1933]] [[NSDAP|Nazistis]] urgentibus DVP ut ceterae factiones democraticae dissoluta est.
 
== Sodales DVP clari ==
* [[Iulius Curtius]], Administer Rerum exterarum
* [[Gerhardus Comes de Kanitz]], Administer victus et agriculturae
* [[Gustavus Stresemann]], Administer Rerum exterarum
 
== Nexus externi ==
* [http://www.dhm.de/lemo/html/weimar/innenpolitik/dvp/index.html Historia factionis in pagina Musei Historici Germanici (lingua Theodisca)]
 
{{DEFAULTSORT:Theodisca Popularis Factio}}
 
[[Categoria:Factiones politicae Germanae]]
 
207 169

recensiones