Quantum redactiones paginae "Septuaginta" differant

197 octeti additi ,  12 years ago
Summarium vacuum
mNo edit summary
No edit summary
 
 
Versio [[Vetus Testamentum|Veteris Testamenti]] ex Hebraica in Graecam translata '''Septuaginta''' appellatur a septuaginta duo viris doctis qui dicuntur eam scripsisse. Saeculo III a.C.n. rex [[Ptolemaeus II Philadelphus]] dicitur quaesisse a scribis [[Iudaei|Iudaicis]] translationem eorum librorum sacrorum ut in [[Bibliotheca Alexandrina|Bibliothecam Alexandrinam]] concluderentur. Scribae dicuntur versiones identicales scripsisse in septuaginta duo diebus in conclavibus diversis diductae.
 
Translatio septuagintae origo est veteris testamenti pro translationibus [[Vetus Latina|Veteris Latinae]], et fons, cum textibus hebraicis, pro [[Biblia Vulgata]]. Ipsa autem translatione Sanctus Hieronymus Septuaginta maxime consulebat, alia autem metaphrastae veterioribis translationibus Latinis Septuaginta non crediderunt. Canonem habet ampliorem veteris testamenti, cum libris Machabeorum, et alii qui a [[Textus Masoreticus|Texto Masoretico]] excluduntur. Biblia fuit pro communitatibus christianis antiquissimis, et versio haec citatur apud [[Novum Testamentum]] Graecum. Adhuc utitur a academicis, cum textus repraesentat bibliae forsitan DCC annis antiquior Textui Masoretico.
 
== Nexus externi ==
29

recensiones