Quantum redactiones paginae "Mauritius Child" differant

Summarium vacuum
Eruditus est apud [[Schola Sherbonensis|Scholam Sherbornensem]], et gradum [[Magister Artium|Magistratus Artium]] a [[Collegium Sancti Ioannis|Collegio Sancti Ioannis]] [[Universitas Oxoniensis|Universtitatis Oxoniensis]] consecutus est. Sacro ministerio apud [[Collegium Cuddesdonense]] formatus est. Curatiis functus ad ecclesias Sancti Andreae, [[Kentish Town]], S. Michaelis [[Plimmuta]]e, Sanctae Trinitatis, Sloane Street et Sanctae Mariae, [[Pimlico]], [[librarius]] factus est Domi Puseiensis, Oxoniae, necnon etiam Generalis [[Unio Ecclesiastica Anglica|Unionis Ecclesiasticae Anglicae]] Secretarius. Eo tempore, multos libellos scripsit, artifice [[Martinus Travers|Martino Travers]] adiuvante, ad principia [[Anglocatholicismus|Anglocatholicismi]] propaganda. Rector [[paroecia]]e Cranford in [[Comitatus Saxonum Mediorum|Comitatu Saxonum Mediorum]] anno [[1935]] creatus est.
 
Pater Child multum per orbem peregrinavit, et variarum expeditionum particeps fuit, inter quibus Expeditionis Universitatis Yalensis ad [[Peruvia]]m. Ante [[Bellum Magnum]], tum in [[Africa Australis|Africa Australi]], tum in [[insula|insulis]] [[Oceanus Pacificus|Maris Australis]], tum in [[Australia]] ipsa laboravit, et inter bellum in [[Francia]] rem militarem in Fortiis Expeditionariis Britannicis gessit ut Officiarius Legationis. Post [[Armistitium]] in [[CFA|Civitatibus Foederatis]] laboravit, et ad [[India]]m et [[Burma]]m iter fecit. Etiam primam peregrinationem Anglicanam ad [[Terra SanctaPalaestina|Terram Sanctam]] anno [[1924]] digessit.
 
[[Categoria:Anglicani]]
1 242

recensiones