Quantum redactiones paginae "Beda" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m fmt: all minor headings (===) should be preceded by a major heading (==)
Linea 8:
'''Beda''' vel '''Sanctus Beda Venerabilis''' ([[Anglice]]: ''the Venerable Bede''; circa [[673]]–[[735]]), fuit [[Anglia|Anglicus]] [[ordo Benedictinorum|ordinis Benedictinorum]] [[monachus]], [[theologus]], et [[presbyter]] [[Northumbria|Northumbriensis]] monasterii apostolorum [[Petrus|Petri]] et [[Paulus|Pauli]], quod erat ad [[Viuraemuda]]m (''Wearmouth'') et [[Gyruum]] (''Jarrow'').
 
=== Vita ===
Beda, natus in territorio Viremuthensis monasterii, cum esset annorum septem cura propinquorum datus est ut educaretur a Benedicto Biscop{{dubsig}} abbate, ac deinde [[Ceolfridus|Ceolfrido]]. Exinde totum vitae suae tempus in eodem monasterio peregit. Maximam meditationi scripturarum operam dedit, atque inter observantiam disciplinae regularis, et quotidianam cantandi in ecclesia curam, semper aut discere aut docere aut scribere dulce habuit. Undevicesimo autem vitae suae anno [[diaconus|diaconatum]], tricesimo gradum [[presbyter]]atus, utrumque per ministerium reverendissimi episcopi Iohannis, iubenti [[Ceolfridus|Ceolfrido]] abbate, suscepit. Mortuus est anno septingentesimo tricesimo quinto. [[Ecclesia Catholica]] die [[25 Maii]] colit memoriam sancti Bedae Venerabilis.
 
=== Scripta ===
Beda fuit etiam praeclarus [[historicus|scriptor‎]] rerum Anglicarum. Ex anno aetatis suae triginta usque ad annum undesexaginta, in sanctam scripturam ex opusculis venerabilium patrum breviter adnotare, sive etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadicere curavit. Ipse multos libros de sacris Scripturis atque de re theologica optime scripsit. Dicitur quod Beda evangelium sancti Iohannis in linguam Anglicam transtulerit; hic autem textus usque hodie non apparuit.