Quantum redactiones paginae "Saba (Arabia)" differant

Content deleted Content added
m movit Saba ad Saba (Arabia)
mNo edit summary
Linea 3:
'''Saba''' (indecl.; [[Hebraice]] שבא ) est regio seu regnum in [[Biblia]] referta. Inde venit ad regem [[Salomon (rex)|Salomon]]em visitandum [[regina Saba]] (ita sine nomine commemorata) eique obtulit [[aroma]]ta [[aurum]]que.<ref>[[Liber I Regum]] ch. 10; [[Liber II Chronicorum]] ch. 9</ref> Inde a regibus quibusdam dona venerint;<ref>[[Liber Psalmorum]] 72.10</ref> inde mercatores<ref>[[Prophetia Ezechielis]] 27.22, cf. 38.13</ref> attulerint rursus aurum<ref>Liber Psalmorum 72.15; [[Liber Isaiae]] 60.6</ref> et [[tus|turem]].<ref>[[Liber Ieremiae]] 6.20</ref>
 
Nomen "Saba" in [[Liber Genesis|libro Genesi]] in genealogia filiorum [[Noë]] termultoties reperitur. Saba fuit et filius [[Chus]] filii [[Ham]], et filius [[Sabathaca]] nepotis Ham.<ref>Liber Genesis 10.7</ref> Quidam enim Saba, reginae illius patriam, in regionibus [[Sudania]] et [[Aethiopia]] collocant (ubi iuxta urbes quasdemquasdam nomine "[[Saba (Sudania)|Saba]]" et "Sabae" [[Loxodonta africana|elephantes]] tempore [[Strabo]]nis reperti sunt).<ref>{{Strabo}} 16.4.10</ref>
 
Rursus autem Saba inter filios [[Iectan]] enumeratur e stirpe [[Sem]].<ref>Liber Genesis 10.28</ref> Regionem enim Saba eruditi hodierni permulti in [[Arabia]] meridionali collocant idemque ac [[Sabaea]]m regnum statuunt (a quo tus et [[myrrha (incensum)|myrrha]] [[Imperium Romanum|Romanis]] venundatae sunt). Ex eodem regno mercatura aromatum ad [[Mesopotamia]]m et [[Syria]]m saeculo VIII a.C.n., iam ante compositionem librorum Biblicorum [[Prophetia Ezechielis|Ezechielis]] et [[Libri Regum|Regum]], inceperat.