Quantum redactiones paginae "Ianus" differant

Content deleted Content added
Linea 22:
 
==De Iano ac Pace Romana==
[[Fasciculus:Rubens126.jpg|thumb|right|Templum Iani a [[Petro Pauli Rubens]] pictum. Fores aperiuntur et bellum saevum exit.]]
Rex [[Numa Pompilius|Numa]], [[pax|pacis]] omni tempore fautor, Ianum in [[forum romanum|foro]] [[Argiletus|Argiletum]] versus<ref>[[Imperatores Romani|Imperatorum]] tempore hic Ianus inter [[forum Romanum]] et forum Iulii situs erat : [[Ovidius]], ''Fasti'' I.257–258.</ref> consecrasse dicitur, cuius fores bello apertas, pace autem clausas esse oporteret. Regno eius clausae permansere, postea vero post [[Primum Bellum Punicum]] peractum demum (anno [[235 a.C.n.]]) necnon ter sub [[Octavianus Augustus|Caesare Augusto]] (primum post [[Actium|Actiacam victoriam]] ac bella civilia desita, anno [[29 a.C.n.]], bis etiam paulo postea) sed brevi tempore denuo aperiebantur: ita sempiterna bella Romanis fuere! [[Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus|Nero imperator]] quoque, aemulatione inflatus, in [[as]]se necnon in [[sestertius|sestertio]] ianuas templi Iani clausas expressit cum hac inscriptione: PACE P[opuli] R[omani] TERRA MARIQ[ue] PARTA IANVM CLVSIT. Sed ista mera iactatio fuit imperatoris gloriae nimis cupidi. [[Saeculum 2|Secundo saeculo]], imperatores [[Marcus Aurelius]] filiusque eius [[Commodus]] aedem Iani cluserunt. Ultima mentio huius ritus sub [[Gordianus III|Gordiano III]] imperatore medio [[saeculum 3|saeculo tertio]] facta est. Cum hoc officio fungitur, saepe Ianus [[Quirinus]] appellatur, quod nomen dei belli apud [[Sabini|Sabinos]] traditum est ac postea idem atque Romulus deus factus est.