Quantum redactiones paginae "Bdellium" differant

451 octeti additi ,  10 years ago
Summarium vacuum
m
{{L}}
[[Fasciculus:Commiphora-wightii-resin.jpg|thumb|Bdellium, resina arboris ''[[Commiphora wightii]]'']]
'''Bdellium''' (''-i'' n.) est [[resina]] [[aroma]]tica ex arbore [[Commiphora wightii]] expressa et per multa saecula ab hominibus in sacris et medicinis usitata. In quinque seu pluribus traditionibus cognita est (sed ab omnibus e regionibus civitatum hodiernarum [[Irania]]e, [[Afgania]]e et [[Pakistania]]e derivata) et sub multis nominibus, quas cognitiones a scriptoribus mediaevalibus et recentibus in una recompositisrecomponuntur. Nomina habuit [[Accadice]] ''budulhu'', [[Hebraice]] ''bedolach'' (verbum a nonnullis aliter vertitur), [[Graece]] et Latine "bdella" ac "bdellium", [[Sanscrite]] ''gulgulu'' (unde apothecariis hodiernis saepius ''gum guggul''), [[Arabice]] ''muql'', [[Sinice]] ''Anxi xiang'' (scil. "aroma [[Arsacidae|Arsacidarum]]"). Talia nomina interdum resinas ex arboribus germanis, inter quos ''[[Commiphora stocksiana|C. stocksiana]]'', signaverunt.
 
== De differentiis ==
''Bedolach'' in historia [[Biblia|Biblica]] [[Paradisus in Eden|paradisi in Eden]] e regione [[Hevila]] provenit, una cum [[aurum|auro]] et lapide ''[[soham]]''.<ref>[[Liber Genesis]] 2.12</ref> In narratione exodi ex [[Aegyptus|Aegypto]], [[manna]] quo vescebantur [[Israëlitae]] seminibus [[coriandrum|coriandri]] quod ad magnitudinem pertinet adsimilatur, lacrimis ''bedolach'' quod ad colorem.<ref>[[Liber Numeri]] 11.7</ref> Translatores qui saeculo III a.C.n. versionem [[Septuaginta]] confecerunt ''bedolach'' semel verbo "{{Polytonic|ἄνθραξ}}" verterunt, semel verbo "{{Polytonic|κρύσταλλος}}"; significationem enim veram huius nominis fortasse nesciebant. Eruditi posteriores rerum Biblicarum alii aliter interpretaverunt (quidam per exemplum "[[margarita]]e").
 
Eodem fere aevo [[Theophrastus]], primus inter scriptores Graecos, bdellium breviter describit (sed sine nomine): "In regione ... cui [[Aria (regio Asiae)|Aria]]e nomen est, acantha est in qua lacrima gignitur et adspectu et odore [[myrrha (incensum)|myrrha]]e similis, quae defluit ubi sol illuxerit."<ref>Theophrastus, ''[[Historia plantarum]]'' 4.4.13 (versio [[Fridericus Wimmer|Wimmeri]])</ref> Auctor ''[[Periplus Maris Erythraei]]'' bdellam e portu [[Barbarice]] (ad ostium fluminis [[Indus|Indi]] iacente) transmissam refert.<ref>''Periplus Maris Erythraei'' 39</ref> [[Plinius senior|Plinius]] nomina varia enumerat pleniterque describit: "Vicina est [[Bactria|Bactriana]], in qua bdellium laudatissimum. Arbor nigra, magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici. ipsi natura quae [[cummi]]. Alii brochon appellant, alii malacham, alii maldacon, nigrum vero et in offas convolutum hadrobolon. Esse autem debet tralucidae simile [[cera]]e, odoratum et, cum frietur, pingue, gustu amarum citra acorem. In sacris vino perfusum odoratius. Nascitur et in [[Arabia]] [[India]]que et [[Media]] ac [[Babylon]]e. Aliqui peraticum vocant ex Media advectum. Fragilius hoc et crustosius amariusque, at Indicum umidius et cumminosum. Adulteratur [[amygdala]] nuce, cetera eius genera cortice et scordasti -- ita vocatur arbor aemulo cummi --, sed deprehenduntur, semel quod dixisse et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gustu, igne. Bactrio nitor siccus multique candidi ungues, praeterea suum pondus, quo gravius esse aut levius non debeat. Pretium sincero in [[libra (pondus)|libra]]s [[denarius|denarii]] III."<ref>{{Pnh}} 12.35-36</ref>
 
== De unificatione cognitionum ==
"Vicina est [[Bactria|Bactriana]], in qua bdellium laudatissimum. Arbor nigra, magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici. ipsi natura quae [[cummi]]. Alii brochon appellant, alii malacham, alii maldacon, nigrum vero et in offas convolutum hadrobolon. Esse autem debet tralucidae simile [[cera]]e, odoratum et, cum frietur, pingue, gustu amarum citra acorem. In sacris vino perfusum odoratius. Nascitur et in [[Arabia]] [[India]]que et [[Media]] ac [[Babylon]]e. Aliqui peraticum vocant ex Media advectum. Fragilius hoc et crustosius amariusque, at Indicum umidius et cumminosum. Adulteratur [[amygdala]] nuce, cetera eius genera cortice et scordasti -- ita vocatur arbor aemulo cummi --, sed deprehenduntur, semel quod dixisse et in ceteros odores satis sit, odore, colore, pondere, gustu, igne. Bactrio nitor siccus multique candidi ungues, praeterea suum pondus, quo gravius esse aut levius non debeat. Pretium sincero in [[libra (pondus)|libra]]s [[denarius|denarii]] III."<ref>{{Pnh}} 12.35-36</ref>
[[Hieronymus]] [[Biblia Vulgata|versionis Vulgatae]] translator nomen ''bedolach'', fortasse primus, verbo Latino "bdellium" vertit.<ref>[http://www.intratext.com/IXT/LAT0001/_P2.HTM Genesis] [http://www.intratext.com/IXT/LAT0001/_P3K.HTM Numeri]</ref> [[Ibn al-Baitar|Ibn al-Baiṭār]], auctor de re medicinali [[Andalusia]]e incola, saeculo XIII [[Arabice]] scribens, primus fortasse "bdellium" Romanorum et ''muql'' Araborum coniungit.<ref>Ibn al-Baiṭār, ''Kitab al-Jami fi al-Adwiya al-Mufrada'' 1.125 (vide "Bdellium" in Yule et Burnell (1903)</ref>
 
[[Ibn al-Baitar|Ibn al-Baiṭār]], auctor de re medicinali [[Andalusia]]e incola, saeculo XIII [[Arabice]] scribens, primus fortasse "bdellium" Romanorum et ''muql'' Araborum coniungit.<ref>Ibn al-Baiṭār, ''Kitab al-Jami fi al-Adwiya al-Mufrada'' 1.125 (vide "Bdellium" in Yule et Burnell (1903)</ref>
 
== Notae ==