Quantum redactiones paginae "Bdellium" differant

No change in size ,  10 years ago
m
Summarium vacuum
m
'''Bdellium''' (''-i'' n.) est [[resina]] [[aroma]]tica ex arbore [[Commiphora wightii]] expressa et per multa saecula ab hominibus in sacris et medicinis usitata. In quinque seu pluribus traditionibus cognita est, a scriptoribus mediaevalibus et recentibus in una recompositis. Nomina habuit [[Accadice]] ''budulhu'', [[Hebraice]] ''bedolach'' (verbum a nonnullis aliter vertitur), [[Graece]] et Latine "bdella" ac "bdellium", [[Sanscrite]] ''gulgulu'' (unde apothecariis hodiernis saepius ''gum guggul''), [[Arabice]] ''muql'', [[Sinice]] ''Anxi xiang'' (scil. "aroma [[Arsacidae|Arsacidarum]]"). Talia nomina interdum resinas ex arboribus germanis, inter quos ''[[Commiphora stocksiana|C. stocksiana]]'', signaverunt.
 
''Bedolach'' in historia [[Biblia|Biblica]] [[Paradisus in Eden|paradisi in Eden]] e regione [[Hevila]] provenit, una cum [[aurum|auro]] et lapide ''[[soham]]''.<ref>[[Liber Genesis]] 2.12</ref> In narratione exodi ex [[Aegyptus|Aegypto]], [[manna]] quo vescebantur [[Israëlitae]] seminibus [[coriandrum|coriandri]] quod ad magnitudinem pertinet adsimilatur, lacrimis ''bedolach'' quod ad colorem.<ref>[[Liber Numeri]] 11.7</ref> Translatores qui saeculo III a.C.n. versionem [[Septuaginta]] confecerunt ''bedolach'' semel verbo "{{Polytonic|ἄνθραξ}}" verterunt, semel verbo "{{Polytonic|κρύσταλλονκρύσταλλος}}"; significationem enim veram huius nominis fortasse nesciebant. Eruditi posteriores rerum Biblicarum alii aliter interpretaverunt
 
Eodem fere aevo [[Theophrastus]], primus inter scriptores Graecos, bdellium breviter describit (sed sine nomine): "In regione ... cui [[Aria (regio Asiae)|Aria]]e nomen est, acantha est in qua lacrima gignitur et adspectu et odore [[myrrha (incensum)|myrrha]]e similis, quae defluit ubi sol illuxerit."<ref>Theophrastus, ''[[Historia plantarum]]'' 4.4.13 (versio [[Fridericus Wimmer|Wimmeri]])</ref> Auctor ''[[Periplus Maris Erythraei]]'' bdellam e portu [[Barbarice]] (ad ostium fluminis [[Indus|Indi]] iacente) transmissam refert.<ref>''Periplus Maris Erythraei'' 39</ref> [[Plinius senior|Plinius]] nomina varia enumerat pleniterque describit: