Quantum redactiones paginae "Ophir" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 2:
'''Ophir''' ([[Hebraice]] אוֹפִיר) est regio in [[Biblia]] saepius laudata. In [[Liber I Regum|libro I Regum]] (fortasse saeculo V a.C.n. compositum) asseveratur regem [[Salomon]]em ad eam regionem e novo portu [[Asiongaber]] a se aedificato naves mercatorias misisse et ex ea [[aurum]] lignumque [[almug]] et gemmas pretiosas recepisse<ref>[[Liber I Regum]] 9.28, 10.11</ref> (quid autem contra haec dederit non liquet). Postea narratur [[Iuda|regem Iudae]] [[Iosaphat (rex Iudae)|Iosaphat]] "naves Tharsis" confecisse ut in Ophir navigarent aurumque reportarent "et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber".<ref>Liber I Regum 22.48</ref> Capitulo 13 [[Liber Isaiae|libri Isaiae]] (aetate incerta in hoc opere inserto) homo "rarior ac aurum ex Ophir" praedictus est; talia de auro ex Ophir et in libris [[Liber Psalmorum|Psalmorum]] et [[Liber Iob|Iob]] reperiuntur.<ref>Liber Isaiae 13.12; Liber Psalmorum 45.9; Liber Iob 22.24, 28.16</ref> A scriptore [[Libri Chronicorum|librorum Chronicorum]] (fortasse saeculo IV seu III a.C.n.) additur regem [[David (rex)|David]] morientem filio Salomone aurum ex Ophir nactum dedisse ut templum construeret;<ref>[[Liber I Chronicorum]] 29.4</ref> naves etiam quae aurum ex Ophir regi Salomoni reportaverint a rege [[Hiram (Rex Tyri)|Hiram]] datas esse.<ref>[[Liber II Chronicorum]] 8.18</ref>
 
Nomen "Ophir" et in [[Liber Genesis|libro Genesi]] reperitur; ibi Ophir inter filios [[Iectan]] enumeratur e stirpe [[Sem]].<ref>Liber Genesis 10.29</ref> Regionem enim Ophir nonnulli eruditi in [[Arabia]] meridionali collocant, unde mercatura rerum pretiosarum ad [[Mesopotamia]]m et [[Syria]]m iam ante compositionem librorum respectivorum, accurate saeculo fere VIII a.C.n. (Salomone iam mortuo), incepisse creditur.
 
== Notae ==