Quantum redactiones paginae "Templum Salomonicum" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 10:
== Receptio apud posteriores huius narrationis ==
A prophetis aliisque librorum sacrorum Iudaeicorum scriptoribus rex Salomon rarius commemoratur, templum Salomonicum nusquam. In libris [[Novum Testamentum|Novi Testamenti]] semel templum reperimus. [[Sanctus Stephanus|Stephanus]] igitur, secundum ''[[Actus Apostolorum]]'', errori Salomonis allusit: "Salomon autem aedificavit illi [scil. Deo] domum; sed non Excelsus in manu factis habitat!"<ref>''Actus Apostolorum'' 7.47-48</ref> Eodem saeculo [[Flavius Iosephus]] descriptionem Biblicam constructionis repetit.<ref>Iosephus, ''[[Antiquitates Iudaicae]]'' </ref>
 
Inter eruditos saeculi XX nonnulli descriptionem Biblicam dignam fidei censent, omnibus dubiis reiectis; dixit enim [[Rolandus de Vaux]] de narratione libri I Regum: "''This description certainly goes back to a document which was almost contemporary with the building, and the final editor had seen the Temple still standing;''" difficultatem autem unam admittit: "''not a stone of this glorious building is to be seen today.''"<ref>Roland de Vaux, ''Ancient Israel: its life and institutions'' (Londinii: Darton, Longman & Todd, 1961) p. 313</ref>
 
== Notae ==