Quantum redactiones paginae "Meretricium" differant

Content deleted Content added
Linea 29:
 
== Pretia ==
[[Aulus Gellius]] in Noctibus, I, 8: [[Sotion]] ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit κέρας Άμαλθείας. Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas "cornum Copiae". In eo libro super [[Demosthenes|Demosthene]] rethore et Laide meretrice historia haec scripta est: "Lais - inquit - CotinthiaCorinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat, conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat; poscebat autem nimium quantum." Hinc ait natum esse illud frequens apud graecos adagium: quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. "Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et, ut sibi copiam sui faceret, petit. At Lais μυρίας δραχμάς poposcit" hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. "Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens <<Ego - inquit - paenitere tanti non emo.>>
 
[[Plautus]] in Asinaria: