Quantum redactiones paginae "Asteroides" differant

Content deleted Content added
m Reverti recensiones ab usore 166.66.202.60 (Disputatio | conlationes) ad emendationem proximam ab Egmontaz
Linea 8:
 
Maxima parte orbitae asteroidum in nostro systemate solari per [[cingulum asteroidum]] currunt inter [[planeta]]s [[Mars (planeta)|Martem]] et [[Iuppiter (planeta)|Iovem]].
 
== Definitio ==
[[Fasciculus:4 Vesta 1 Ceres Moon at 20 km per px.png|thumb|250px|Comparatio magnitudinibus [[Vesta]]e, [[Ceres|Ceris]] et [[Luna]]e. Maiores asteroides sicut Ceres ''planetulae'' appellantur.]]
 
Appellationem ''asteroides'' [[astronomia|astronomus]] [[Gulielmus Herschel]] finxit quia asteroides primi quos invenerunt similes [[stella]]rum visi sunt (illo tempore planetae noti speciem disci habebant). Definitio exacta asteroidis adhuc est incerta. Nomen ''planetula'' (parvus planeta) potius ad corpora maiora sicut Plutonem pertinet. Sunt qui putent nomen ''asteroidis'' non esse nomen aptum omnibus planetoidis.
 
Asteroides in classes sunt divisi secundum [[magnitudo|magnitudinem]]. Modus dinoscit corpora maiora quam quingenta [[metrum|metra]] ''asteroides'' esse, minora ''meteoroides.'' Haec distinctio firma est, quod asteroides satis magnitudinis habent ut post introitum in atmosphaeram [[Tellus (planeta)|Terrae]] superstites sint. Meteoroides minores autem iam in altis in gasa et ignem dissolvuntur.
Ergo licet appellare ''asteroides'' omnia corpora caelestia solida ordinis solaris maiora quam meteoroides et minora quam planetas vel planetulas, quae ex lapide vel ex metallis consistunt. Unio Astronomica Internationalis (UAI) autem nomen asteroidis non iam scit, sed illos ''parva systematis solaris corpora'' nominat.
 
== Ordo solaris ==