Quantum redactiones paginae "Ianus" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 8:
Huius dei aspectus est mirabilis, nam duo [[caput|capita]] occipitio coniuncta praebet, quorum vultus alter prorsus, alter retrorsus spectat (ita in multis nummis expressus est), tamquam in transitu ianuae positus et introeuntes et exeuntes prospiceret. Itaque vel bifrons vel anceps vel geminus vel etiam nonnumquam, ut in [[Falisci]]s, quod quattuor vultus in quattuor partes versus ibi possidebat, quadrifrons cognominatus est. Clavem etiam et virgam manu saepe tenet, ut deus ianuarum. Ideo in precationibus per vices ''patulcius'' et ''clusius''<ref>[[Ovidius]], ''[[Fasti (Ovidius)|Fasti]]'' I.129–130.</ref> cognominabatur.
 
Duos vultus velut indicium sapientiae antiqui homines interpretari solebant: et praeteritas res enim et futuras simul videre poterat. Alii nonnulli philosophi antiqui Ianum ideo duos vultus habere scriptis mandaverunt, quia simul sol et luna, [[Diana]] et [[Apollo]] esset. Nam [[Nigidius Figulus]], [[philosophia|philosophus]] [[Pythagoras|Pythagoricus]], hanc explicavit doctrinam, quam [[Macrobius]] nobis tradidit, tamquam Diana primo Iana appellata—id est Ianus femineus—et deinde, cum "Diva Iana" invocaretur, ''Diviana'' et postremo Diana facta esset; sed illa doctrina probatione caret. In vetustissima tamen statua, quam antiqui Romani ad tempus regis [[Numa Pompilius|Numae]] referebant, Ianus digitis suis numerum 365<ref>Sic [[Plinius Maior]] et [[Macrobius]]. Quod certe falsumdubium videtur: nam tempore Numae annus nondum 365 dies habebat.</ref>; id est numerum dierum in anno, indicare videbatur: itaque deus anni et aevi esse putabatur et, cum alii antiqui eruditi, tum et [[Cicero]] nomen Ianum ab ''eundo'' (verbum ''ire'') ducere voluerunt, hunc deum cum motu et lapsu temporis coniungentes.
 
==De Iano rege in Latio==