Quantum redactiones paginae "Nova Zelandia" differant

Content deleted Content added
Linea 475:
 
Probabiliter propter amoenum clima et parvum incolarum numerum oblectamentum peregre satis populare inter Neozelandienses est.
 
===Disportus===
[[Fasciculus:Allblackhaka.jpg|thumb|300px|Os ''[[All Blacks|Omnino Nigri]]'' ([[Anglice]]; ''All Blacks'') [[haca]]m ([[Anglice]] et [[Maorice]]; ''haka'') saltantes postquam [[Turma Nationalis Francica Harpasti|Franciam]] anno [[2006]] vincerent.]]
[[Harpastum]] Neozelandicus nationalis [[disportus]] considerari quit, quod, secundo loco, [[Criccetius lusus|criccetius]] sequitur. Alii populares disportus [[hippica|equorum cursus]], [[retifollium]], [[pedifollium]], [[autocinetismus|autocinetici cursus]], [[pilamalleus]], [[natatio]], [[mollipila]] et [[teniludium]] sunt. Nova Zelandia quoque bonas participationes in [[athletismus remigatorius|remigatione]], [[velificatio]]ne et [[birotatio]]ne fecit. Natio propter bonam exercitationem in nomismatis, relate ad parvum incolarum numerum, in [[Olympica (certamina)|Olympiis]] et [[ludi Consortionis Populorum|Ludis Consortionis]] internationaliter agnoscitur.
 
Nova Zelandia propter radicales disportus et tolmeticam periegesin etiam nota est. [[Oribasis]] quoque popularis est ubi nationis praeclarissimus oribates, defunctus [[Edmundus Hillary|Eques Edmundus Hillary]] et primus homo [[Mons Everestis|Montis Everestis]] cacumen attingens, est.
 
== Vide etiam ==