Quantum redactiones paginae "Epistulae morales ad Lucilium" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Epistulae morales ad Lucilium''' in viginti libros ordinatae sunt ultimum opus [[Lucius Annaeus Seneca minor|Senecae]]. Composuit eas ab anno 62 p.C.n., quod patet ex plurimis eiusmodi: "Secessi non tantum ab hominibus sed a rebus" (Epist.8.2). Quae putantur indicare tempus recessionis Senecae a foro et aula regia. Eidem [[Lucilius Junior|Lucilio]] sunt dedicatae, cui et libri [[De Providentia]] et [[Quaestiones Naturales]]. Moralia secundum [[Stoicismus|Stoicam doctrinam]] tractantur, sed eo modo, ut lectorem magis adhortentur ad digendam vitam bonam quam instruant, quid sit. Saepe, quidquid in vita Senecae aut Lucilii accidit, sive mors amici, sive tumultus ludorum, in capite epistulae proponitur et occasionem philosophandi praebet. Hoc modo Epistulae morales paene numquam incidunt in sermonem doctrinalem, sed excellent brevitate et perspicuitate.
 
Fragmenta epistolarum, quae in libro Auli Gellii conservata sunt, probant quod nobis non omnes Epistulae exstant.