Aperire sectionem principem

Mutata

paululum redegi
Imperium Seleucidarum maius esse et a pluribus hostibus vexatum videtur quam ut omnes eius partes contineri poterant. Regibus in bella contra alia diadochorum imperia intentis complures regiones se a Seleucidarum imperio solvebant. In earum numero erat [[Parthia]], qua anno 238 [[Arsaces I (rex Parthorum)|Arsaces]] [[Parni|Parnorum]] [[nomades|nomadum]] rex potitus est quamque regnum sui iuris fecit. Saeculo proximo [[Arsacidae]], Arsacis suboles, e Parthia profecti omnes imperii Seleucidarum partes ab [[Euphrates|Euphrate]] ad orientem versas suae dicionis fecerunt.
 
Anno 64 a.C.n. [[Gnaeus Pompeius Magnus|Pompeius]] [[Philippus II Philoromaeus|Philippo II]], ultimo Seleucidarum regi, regnum abrogavit et [[Syria (provincia Romana)|Syriam]], ultimam tanti imperii partem quae ei adhuc restabat, in [[Index provinciarum Rei Publicae Romanae|provinciam]] [[Imperium Romanum|Imperii Romani]] redegit.
 
== Index regum Seleucidarum ==
6 009

recensiones