Quantum redactiones paginae "Gustavus Bauer" differant

1 284 octeti additi ,  10 years ago
Summarium vacuum
[[Fasciculus:Bundesarchiv Bild 183-J0113-0500-001, Gustav Bauer.jpg|thumb|200px|Gustavus Bauer]]
''' Gustavus Bauer''' (natus in [[Darkehmen]] die [[6 Ianuarii]] [[1870]] - [[Berolinum|Berolini]] obiit die [[16 Septembris]] [[1944]]), fuit [[vir publicus]] factionis [[SPD|Socialisticae Democraticae]] ac [[cancellarius]] <ref>usque ad diem [[14 Augusti]] 1919 Praeses Ministrorum ( [[Germanice]] ''Ministerpräsident'') appellatus </ref>[[Res Publica Wimarii|Rei Publicae Wimarii]] a die [[21 Iunii]] [[1919]] usque ad diem [[26 Martii]] [[1920]].
 
==Iuventus et munus==
Pater eius apparitor fuit. Post scholam [[Calininopolis|Regiomontii]] finitam, ab anno [[1884]] ibidem scriba in officio iurisconsulti laboravit. Anno [[1888]] graviter aegrotus est et crus amisit. Deinde praepositus officii clari causidici fuit. Anno [[1895]] collegium ministrorum officiorum condidit et eius praeses fuit. Itaque anno [[1902]] minister dimissus est et caupo factus est. Sed iam [[1903]] secretarius collegiorum opificum creatus est, quem magistratum ad initium cursus honorum duxit. Postea autem secretarius societatis domuum aedificandorum erat. Maio [[1933]] propter crimina ficta a Nazistis in carcerem missus, sed post breve tempus liberatus est, quod nihil argumenti contra eum inveniri potuit.
 
==Familia==
Bauer maritus erat.
 
==Cursus honorum==
Bauer anno [[1912]] primo legatus suae factionis SPD in [[Dieta Imperii Germanici|Dietam Imperii Germanici]] electus est. Etiam legatus [[Consilium Formae Civitatis Constituendae (Germania 1919)|Consilium Formae Civitatis Constituendae]] et ad annum [[1928]] iterum legatus Dietae Imperii fuit.
Bauer in consilio ministrorum [[Philippus Scheidemann|Scheidemann]], primo post casum monarchiae, [[Administer Imperii Laboris (Germania)|Administer Imperii Laboris]] fuit. Anno 1919/1920 cancellarius fuit. A magistratu, postquam [[Wolfgangus Kapp]] res novas studuit, se recedere coactus est. Sed proximo consilio ministrorum [[Administer Imperii Possessionum Publicarum (Germania)|Administer Imperii Possessionum Publicarum]] mensibus Martii ad usque Iunii 1920 interfuit. A die [[1 Maii]] [[1920]] etiam [[Administer Imperii Commeatus (Germania)|Administer Imperii Commeatus]] fuit. [[26 Octobris]] [[1921]] - [[22 Novembris]] [[1922]] cancellarius vicarius sub [[Carolus Iosephus Wirth|Iosepho Wirth]] erat.
Anno [[1925]] propter crimina peculatus allata e factione dimissus, sed anno [[1926]] iterum receptus est.
 
== Legenda ==
 
* Karlludwig Rintelen: ''Ein undemokratischer Demokrat: Gustav Bauer. Gewerkschaftsführer - Freund Friedrich Eberts - Reichskanzler. Eine politische Biographie'', Lang, [[Francofurtum ad Moenum|Francofurti ad Moenum]] anno [[1993]], ISBN 3-631-45299-3 (sola Biographia Gustavi Bauer)
 
== Nota ==
<references/>
 
{{bio-stipula}}
 
{{Cancellarii Germaniae}}
[[Categoria:Cancellarii Vicarii Germaniae]]
[[Categoria:Administri Imperii Laboris (Germania)]]
[[Categoria:Administri Imperii Commeatus (Germania)]]
[[Categoria:Legati Dietae Imperii Germaniae (Res publica Vimariana)]]
[[Categoria:Nati 1870]]
[[Categoria:Mortui 1944]]
64 003

recensiones